BCCCAP00000000000000000001060

<l Appropriatio » et « expropriatio » 17 infirmitatis occasione sive quia ignorans sum et idiota )) , asserit: « Ego promitto haec firmiter custodire, sicut dederit mihi gratiam Dominus )) ; se declarat « hominem inutilem et indignam creaturam Dei )) ; et claudit epistolam perpulchra illa oratione veri spiritus pan– peris et disponibilis erga Dei voluntatem et gratiam (29). Saepissime inculcat viam hanc propriae exiguitatis coram Deo in his quae salutem spectant, firmiter sciens « quia non pertinent ad nos nisi vitia et peccata )) (Reg I, r7). Exemplo sint expressiones quae inveniuntur in ambobus Regulis: « Ominia sua vendat, si potest spiritualiter sine impedimento, et ea studeat pauperibus ero– gare ... Si autem aliquis venerit qui sua dare pauperibus non potest sine impedimento, et habet spiritualem voluntatem, relinquat illa et sufficit l> (Reg I, 2). « Si facere non potuerit, sufficit eis bona voluntas )) (Reg II, 2). « Spiritualiter, sicid melius possunt, adiuvent illum )) (Reg I, 5). « Quilibet diligat fratrem suum, in quibus Do– minus gratiam largietur )) (Reg I, 9). « Studeant retinere silentium, quandocumque eis Deus gratiam largietur (Reg I, II) (30). Et ad mones fideles scribens: « Diligamus proximos sicut nosmetipsos; et si quis non vult vel non potest eos diligere sicut seipsum, saltero non inferat eis mala, sed faciat eis bona )) (3r). Ad hanc habitudi– nem expropriationis coram Deo referri possunt omnia illa in quibus sanctus loquitur de docilitate erga spiritum Domini tam ex parte ministrorum quam ex parte fratrum. Eius epístolae tam fratribus quam aliis hominibus plenae sunt locutionibus verae et sincerae humilitatis; orones habet meliores se. Sic volebat ut ministri se gererent ínter fratres: « Etiamsi te verberarent, omnia debes habere pro gratia. Et ita velis et non aliud ... Et dilige eos qui ista faciunt tibi, et non velis aliud de eis nzsz quantum Dominus dederit tibi. Et in hoc dilige eos, et non velis quod sint meliores chris– tiani (32). (29) Epist. ad capitulum generale, H. BoEHMER, o.e., 41s. (30) Regula I, II. Eadem locutio in De religiosa habitatione in eremo, ibid. 46. (31) Epist. ad omnes fideles, 4, ibid. 35. (32) Epist. ad quendarri ministrum, ibid. 19. Laurs11tia11um, - An. XI 2

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz