BCCCAP00000000000000000001060

" Appropriatio >l et " expropriatio >l 15 De hac pietate « carnali )) monitos esse volebat fratres, teste Celanensi: « De omni eo quod peccator potest nemo sibi debet iniquo plausu blandiri. Peccator ieiunare potest, orare, plangere, car– nem propriam macerare. Hoc vero non potest: Domino suo fidelis exsistere. Itaque in hoc gloriandum est, si suam Deo gloriam reddimus, si fideliter servientes, ipsi quidquid donat adscribimus. Maior hominis inimicus caro est... ; studium eius abuti praesentibus. Quod autem peius est, ipsa sibi usurpat, ipsa in suam gloriam transfert quod non sibi, sed animae datum est. Ipsa de virtutibus laudem, de vigiliis et orationibus favo– rem carpit extrinsecum. Nihil animae relinquens, quaerit et de lacrimis obolum )) (24). Sicut in tot locis Vitae II Celanensis, patet hic ascetica superpo– sitio proprio marte addita; nam contrapositio illa corporis et animae non respondet menti sancti Francisci, ut supra dixi et patet pluribus locis opusculorum ipsius. Eiusmodi genus appropriationis non tantum incurritur in osten– sione orationum et operum poenitentiae, venim etiam cum, sicut accidit in institutis religiosis, gloriam quaerimus in sancta vita et bonis operibus sanctorum: « Oves Domini secuti sunt eum in tribulatione et persecu– tione et verecundia, fame et siti, in infirmitate et temptatione et caeteris aliis, et de his receperunt a Domino vitam sempi– ternam. Unde magna verecundia est nobis servís Dei quod sancti fecerunt opera, et nos, recitando et praedicando ea, volumus inde recipere honorem et gloriam >> (Admon. 6). Hanc eandem ideam, relate ad vanam scientiam, exprimebat sanctus conferens hunc modum agendi erga opera sanctorum cum narrationibus de gestis Caroli imperatoris, Orlandi, Oliverii aliorum- (24) 2 Cel, n. 134.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz