BCCCAP00000000000000000001060

« Appropriatio" et « expropriatio " 13 Sed sanctus, qui tanti habebat « omnes theologos et qui minis– trant sanctissima verba divina )) (Testam.), probe sciebat veram scientiam non esse contrariam spiritui Domini, dummodo interna expropriatione carnis gloriatio vitetur: « Ut bona operatio sequatur scientiam. - Dicit apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat (2 Cor 3, 6). Illi sunt mortui a littera, qui tantum sola verba cupiunt scire, ut sa– pientiores inter alias teneantur et possint acquirere magnas divitias... Et illi religiosi sunt mortui a littera, qui spiritum divinae litterae nolunt sequi, sed sola verba magis cupiunt scire et aliis interpretari. Et illi sunt vivificati a spiritu divinae litterae, qui omnem litteram quam sciunt et cupiunt scire non attribuunt corpori, sed verbo et exemplo reddunt ea altissimo Domino Deo, cuius est omne bonum )) (Admon. 7). Quo autem spiritum haberent rite huiusmodi servitutis litterae carnalis expertem, « volebat magnos clericos venientes ad ordinem expropriari >), ut pastea uberiores fructus scientiae humanae afferrent in verbo Dei praedicando : « Dixit aliquando magnum clericum etiam scientiae qua– dammodo resignare debere cum veniret ad ordnem, ut tali ex– propriatus possessione nudum se offerret brachiis Crucifixi... Qualem, ait, futurum credideris qui sic inciperet? ... >> (21). Porro timor hic ne scientiae cultura in fraternitate impediret spiritum Domini per appropriationem superbam atque inaequalita– tem ínter fratres inferret causa fuit cur Franciscus diffidenter circa studia instauranda se habuerit. In Regula bullata (c. ro) adhuc prohibitionem retinet, ne « superbia >>, vana gloria, invidia, avaritia, cura et sollicitudo huius saeculi >> impediant « spiritum Domini et sanctam eius operationem >l. Cum tandem vero invenit sapientem vere expropriatum in fratre Antonio lusitano, qui praeclaram scien- (2r) 2 Cel, n. 89.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz