BCCCAP00000000000000000001060

" Appropriatio » et " expropriatio " 11 caro eius non inde se exaltaret, quia semper est contraria omni bono, sed si magis ante oculos suos se haberet viliorem et omnibus aliis hominibus minorem se existimaret )) (Admon. r2). « Caro >) et « corpus >>, in oppositione ad « spiritum Domini >>, eodem fere sensu a Francisco adhibentur ac sarx et pneuma a Paulo: indicat omne illud quod operationem Dei in nobis impedit vel in discrimen vertit, praesertim amorem suipsius (r7). In hoc sensu paupertatis integralis, attingentis radicem cuiusvis appropriationis donorum Dei, admonet: « Et omnes fratres recondentur quod dede– runt se et reliquerunt corpora sua Domino Iesu Christo )) (Reg I, r6). Admonitio respicit fratres qui inter infideles proficiscuntur, eos ad martyrium subeundum alliciens. Oblatio enim vitae per mar– tyrium culmen expropriationis pro Christo maximaque amoris ex– hibitio ei videbatur atque consummatio propositi veri fratris mi– noris (r8). b) Bona interna « non attribuenda corpori, sed reddenda altissimo Domino Deo )> (Admon. 7) Quoniam omnia bona nostra interna ex Deo veniunt et ad Deum pertinent, quaevis gloriatio de ipsis est usurpatio et quasi latrocinium erga Deum. Sanctus in seipso sollicite invigilabat qualemcumque motum gloriae inanis et qu::dquid posset homines in fraudem indu– cere de sanctitate ipsius, duplicitatem abhorrens. Nam efiam de bonis supernaturalibus, quae soli gratiae Dei debentur, oriri potest abusum appropriationis, sive ea vane manifestando, ut gloriam vel profectum coram aliis acquiramus, sive ea egoistice retinendo cum data nobis sint ut cum fratribus ea communicemus; in utroque casu Franciscus se haberet ut « latronem thesauri Domini )) : « Quando servus Dei orans aliqua nova consolatione vi– sitatur a Domino, antequam exeat ab oratione debet ad caelum (17) Cfr. e.gr. Epist. ad omnes fideles, 6, 7 et 9, H. BoEHMER, o.e., 35s. (r8) Cfr. BoNAV. 1 Legenda, c. 9, 3 et 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz