BCCCAP00000000000000000001053

Communitatis franciscalis evolutio historica 97 fixum >> centrum esse vocationis seraphici fundatoris eiusque sancti– tatis. Primi eius socii « librum crucis Christi continuatis aspectibus diebus ac noctibus revolvebant, exernplo patris et eloquio eruditi, qui iugiter faciebat eis de Christi cruce sermonem )) (14). Christus autem non se eis offerebat tantum ut obiectum imitationis et amoris, sed ut socium et fratrem praesentia sua tangibili animos vivifican– tem et in unum copulantem. b) « Altissima paupertas )> et sincera humilitas. - << Domina sancta Paupertas, Dominus te salvet curo tua sorore sancta Humi– litate )) (15). Omnimoda paupertas, tam individualis quam collectiva, vera erat liberatrix curarum omnium et fraternae unionis creatrix: « Paupl!rlatis sanctissimae sectatores, quia nihil habebant, nihil amabant: nihil proinde perdere verebantur... Securi propterea erant ubique, nullo timore suspensi, nulla cura distmcti, sine omni solli– citudine diem crastinam exspectabant... >> (r6). Et, vera paupertas evangelica, non tantum ab externis eos libe– rabat, verum praecipue interne pauperes reddebat; paupertas autem interna vocatur humilitas, qua seipsos obliviscentes et despicientes, omnibus subesse et servire parati erant. Ex paupertate et humilitate, tanquam ex uno fonte, oriebatur « minoritas )) , cuius verbi originem et sensum in Evangelio invenire oportet (17). Hac motus evange– lica intentione, Franciscus scripserat in Regula prima: « Et sint mi– nores )>; quadam autem die, dum publice textus legeretur, exclama– vit: « Volo ut Ordo fratrum minorum fraternitas haec vocetur >> (18). (14) s. BONAVENTURA, Legenda, c. 4, p. 572. (r5) Laudes de vil'tutibus, in BOEHMER, 64. (16) CEL.. I, c. 15, p. 3r. (17) Cf. Mt. IO, 42; II, n; 20, 26, 28; 23, n; 25, 24; Mc. 9, 34; IO, 43, 45; Le. 7, 28; 9, 48; 22, 26 s; Io. 13, 2-18. (r8) Regula I, c. 7; CEL.• I, c. 15, p. 30; S. BONAVENTURA, Legenda, c. 6, p. 584, ubi sanctus Doctor rite explicat sensum evangelicum eiusmodi denomi– nationis et intentionem fundatoris; cf. Spec. perf. c. 23, p. 62-64; c. 26, p. 72-76. Opinionem notabilem de hac re exponit K. EssER, OFM., Orda Fratrum Minorum. Ober seine Anfange und ursprun{llichen Zielsetzungen, in Franz. Studien 42 (1960) II2•II8. laurentianum, - An. VII 7

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz