BCCCAP00000000000000000001053
Communitatis franciscalis evoluti.o historica 163 tituli exemptionis novi semper inveniuntur. Effectus huius.modi iner– tis formalismi in magnis conventibus est illa quasi lassitudo et inope– rositas apostolica harum ordinum tempore ipso quo numerus fra– trum culmen attingit ante subversionem liberalismi. CoNcLu-s10 Ex iis quae, nimis forsan sumarie, exposuimus eruitur factum quod un.ice in institutis franciscalibus accidit, nempe quasi quidam cycli, dixerim inevitabiles, quibus prima evolutio communitatis sem– per repetitur: reformationes redeunt ad simplicem et intimam fra– ternitatem primaevam in solitudine; paulatim vero, numero et actuo– sitate crescente ac fervore spiritus descendente, « conventus » orga– nizatur monastice cum progressiva tendentia ad formalismum. · Inter utrumque extremum, eremitorium videlicet et monasterium, perfici– tur aequilibrium dynamicum, in quo valores authentici franciscani iunguntur cum efficacia vitae communitariae, fructus sanctitatis cum operositate apostolica et influxu in corpus Ecclesiae. Aequilibrii huiusmodi tempora essent, nostro iudicio, altera medietas sae– culi XIII, id est tempora sancti Bonaventurae, pro Ordine unito; prima medietas et amplius saeculi XV pro Observantia, nempe tem– pora sanctorum Bernardini Senensis, Ioannis de Capistrano, Petri Regalati, Didaci de Alcala et Iacobi de Marchia; uti diximus, finis saeculi XVI et prima medietas XVII pro capuccinis, cum sancti Se– raphim a Montegranario, Iosephus a Leonissa, Laurentius a Brun– dusio et Fidelis a Sigmaringa floruerunt; fere idem tempus pro dis– calceatis ·(sancti: Petrus de Alcantara, Paschalis Baylon, Martyres Iaponienses), reformatis ·et recollectis. Domus recollectionis etiam tempus proprium habuerunt aequilibrii sub fine saeculi XVII et prima medietate saeculi XVIII cum bea~o Bonaventura a Barcelona (m. 1684) et sancto Leonardo a Porto Maurizio (m. 1751).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz