BCCCAP00000000000000000001053

162 Lazarus ab Aspurz num etiarn laici munus superioris exercebant), sed etiarn inter su– periores et subditos, in laetitia cordis, perpulchra exempla offerunt antiquiores chronistae (230). In evolutione reforrnationis capuccinae diversos gradus distin– guere licet. Primo fit disiunctio a communitate et reactio extrema contra vitam conventualem; est phasis eremitica, duce Ludovico de Fossombrone. Succedit, Bernardino de Asti rnagistro, phasis purae observantiae regulae, proposito vere franciscano paupertatis, simplicitatis, fraternae unionis atque orationis rnentalis; haec occu– pationem praecipuam fratrurn constituit, cui omnia alia subordinan– tur. Crescente vero numero religiosorum, non reformatorum sed noviter venientium, comrnunitas, in plena evolutione, interius sancti– ficat et exterius operatur; est generatio sancti Felicis a Cantali– cio (n. 1587), primi floris perfectionis capuccinae. Sed rnaturitas in efficientia formativa atque in dynarnismo apostolico evenit in tertia generatione, quae a sancto Laurentio a Brindisi (m. 1619) nuncu– patur; in ea mirarnur maximam florationem sanctitatis - quatuor sancti canonizati et unus beatus simul vixerunt -, scientiae sacrae, operositatis missionariae, actionis paciferae et socialis in servitiurn Ecclesiae ac populi christiani (231). Venit postea longa periodus stabilizationis conventualis, non amissis tamen elernentis propriis reformationis capuccinae, videlicet austeritate, simplicitate vitae, actione papulari per praedicationern et exercitium caritatis, cultu orationis mentalis. Decursu temporis, maxime saeculo XVIII vertente, cornmunitas incidit, sicut in aliis franciscalibus familiis et generatirn in ordinibus mendicantibus, in statum qui vocari potest observantismi, id est, conatus servandi integre litteram legum et traditionurn, ita ut vita communitatis vi– deatur ad hoc scopum directa, ut observantiae externae sustententur. Pondus autem harum cadit in iuvenes et in fratres non privilegiatos; (230) Omnia quae ad rem referuntur luculenter inveniuntur collecta in opere MELCHIORIS A PoBLADURA, La bella e santa riforma dei Frati Minori cappuccini, 2 ed., Roma 1963. (231) LAZARO DE AsPURZ, Manual de historia franciscana, 322-329.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz