BCCCAP00000000000000000001053

Communitatis franciscalis evolutio historica 159 Partim ex coniunctione domorum recollectionis, partim ex mo– tibus reformatoriis qui ubicumque scatebant, ortae sunt novae fami– liae discalceatorum in Hispania, reformatorum in Italia et recollecto– rum in Gallia. Genus vitae intra domum et activitas externa parum differebat ab eo quod in statutis Francisci de Quifiones ordinatum fuerat, etsi proprias ordinationes saeculo XVII habuerint (discal– ceati tantum provinciales). Generatim huiusmodi reformationes dis– tinguuntur vitae austeritate, spiritu silentii ac mundi separatione, momento orationis mentalis (pro qua ut tempus suppetat of:ficium :fit sine cantu et vita liturgica simpli:ficatur); camerae sunt individuales et vita ipsa fratrum maxime personalis. Niiinerus fratrum laicorum et sacerdotum simplicium (non praedicatorum) magnus erat, ex quo occupatio religiosorum non facilis evadebat (:226). Denuo in omnibus his reformationibus phaenomenum typice franciscanum invenimus: in primo motu fraternitas clauditur in se, quasi tentationi eremitismi succumbens, et seipsam invenit in pau– pertate et simplicitate; in secundo autem motu aperitur et vadit ad homines, renovato impulso apostolico ex quadam spiritus concre– tione, semper superans solitudinis attractionem. Non ita facile autem superatur declivitas in vitam monasticam, quae pedetentim super– venit ex necessitate disciplinam et uniformitatem :firmandi deficiente spiritu priorum generationum. 6. - Communitas capuccina Reformatio capuccina, ex eodem motu recollectionis exorta, etsi ob specialia adiuncta vitam autonomam a familia Observantiae re– cepit, eandem itidem fere viam sequitur. Bulla « Religionis zelus >> (226) Pro statutis reformatorum, cf. CHL I, 242, 247-248, 257, 503-509, 561, 681; II, 23-41; III, 27-44. Pro statutis discalceatorum et recollectorum, ibid. I, 660-664; IV, 412; DOMINICUS DE GUBERNATIS, Orbis seraphicus, III, 569-574; H. GovENS, Norma vivendi in provincia Germaniae Inferioris a. 1598 praescripta pro domibus rer;ollectionis, in AFH 25 (1932) 59-76.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz