BCCCAP00000000000000000001053
158 Lazarus ab Aspurz r) In eiusmodi domos tantum se recipiebant prorsus voluntarie id petentes de licentia guardiani proprii. Numerus fratrum ultra quindecim esse non poterat, novitiis demptis. 2) Officium divinum absque cantu, plano tono, ordinarie fiebat, « prolixitatem vitando >> ut orationi mentali tempus sufficeret; huic exercitio per duas horas cotidie fratres incumbere debebant, unam post completorium, alteram post matutinum (tempore aestivo post nonam). Est adus communis, sed quia « ubi spiritus Domini ::bi li– bertas, possint fratres in his horis orationis, causa spiritus hauriendi, positione corporis se habere, quae ipsis a spiritu suggeretur, dum– modo in ecclesia maneant vel in choro vel in claustro aut in capi– tulo, simul vel separatim; nullaque alia loca illis temporibus eligere possunt pro oratione. Novitii tamen et fratres iuvenes, qui sunt sub cura magistri, cum illo in ecclesia vel in choro maneant. Vigilent autem diligentius praelati ut omnes fratres, tempore deputato, ora– tionem non omittant ». Ante meditationem aliqua « devota lectio » praemittebatur. 3) Praecipiebatur silentium, tam « papale » seu regulare, locis et temporibus statutis, quam << caeremoniale » seu evangelicum; hu– manissime tamen permittit Quifiones ut quando necessitas vel ca– ritas suadet religiose loquantur, « servata modestia et brevitate quan– tum fieri poterit ». 4) Poenitentiae et abstinentiae aliaeque observantiae discre– tioni cuiuscumque relinquebantur, sed sub licentia praelati. 5) Labor manualis omnibus commendabatur, sed sacerdotibus non imponebatur nisi casu necessitatis. 6) Videtur cellas individuales in usu iam fuisse, et non amplius commune dormitorium. His statutis regebantur domus recollectionis saeculo XVI et XVII, paucis mutationibus introductis anno I583, I62I et I676. Praeter finem primarium vitae contemplativae, beneficio erant pro– vinciis ut domus novitiatus necnon ut stimulus reformationis, etsi vita eremitica primaeva locum pedetentim cessit moribus conven– tualibus, adeo ut « monasteria >> ab ipsis fratribus vocarentur (225). (225) D. BLUMA, De vita recessuali in historia et legislatione O.F.M., Ro– mae 1959.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz