BCCCAP00000000000000000001053
Communitatis franciscalis evolutio historica 95 tem illam observantiae contra diversam quorundam agendi ratio– nem. Hoc sensu Iordanus de Giano scribit de fratre Godefrido, mi– nistro Germaniae anno 1243: « Hic vir in comedendo et bibendo temperatissimus fuit, communitatis amator et singularitatum perse– cùtor )) (8). Huiusmodi significatio invaluit praesertim cum spiri– tualium pars surrexit contra Ordinis evolutionem, pontificiis decla– rationibus suffultam et a ministris et capitulis generalibus acceptam. << Communitas n in altera medietate saeculi XIII et initio XIV idem sibi vult ac structura officialis Ordinis (9). Saeculo XIV mediante, influxu statutorum Benedicti XII, familia claustralis, quae tempore sancti Bonaventurae « collegium )) vel « congregatio )) vel « con– ventus )) vocabatur, communitas cepit dici (ro). Et re quidem vera, vita communis, elementum primordiale in monasterio benedictino et in « canonica >> augustiniana, devenit fere accidentalis apud fratres minores, penes quos paupertatis professio non respicit commoda seu beneficia quae secum fert possessio bo– norum. in communi, sed personalem adhesionem ad Christum pau– perem et collectivam liberationem a terrenis ut, amota propriae uti– litatis cupiditate, universalem fraternum amorem exerceant. Fran– ciscus cupiebat ut privationes, « altissimae paupertati >> et pecu– niae prohibitioni inhaerentes, compensationem reciperent, non in vita communi, sed in multiplicata fratrum caritate, etiam cum de infirmis agebatur. Hoc spiritu legi oportet caput IV Regulae bulla– tae, ubi de recursu ad « amicos spirituales )) , quoties caritas exigit, agitur, et cap. VI, in quo sublimia de paupertate et caritate fraterna non casu coniunguntur. (8) Chronica fratris lordani, ed. H. Boehmer, Paris 1908, 60. (9) Contra appellationem « Communitatis Ordinis Minorum » invehit c. 1313 anonymus auctor responsionis ad Abbreviaturam Communitatis in AFH 42 (1949) 219 s; in eodem sensu Chronica XXIV gener. de primordiis Observantiae, in AF III, 547-549. (ro) Cf. s. BONAVENTURA, Opera omnia, VIII, 341, 586, 589; CHL I, 48; AFH 56 (1963) 250. Terminologia bonaventuriana sumpta est e traditione mona– stica; S. Benedicti regula loquitur de cc conventu n, cc congregatione n, cc corpore mo· nasterii ».
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz