BCCCAP00000000000000000001053

Communitatis franciscalis evolutio historica 157 tualitatis et dynamismi missionarii. Discipulus Ioannis de la Puebla fuit Ioannes de Guadalupe, qui fundator extitit discalceatorum. Vita in his eremitoriis speciem magis franciscanam videtur habuisse quam reformatio Petri de Villacreces. Officium divinum dicebatur - iuxta Statuta Ioannis de la Puebla - « en tono baxo et mortificado )) ; cotidie habebantur duae horae orationis mentalis et una bora laboris manualis; vita in summa paupertate et austeritate agebatur. Inten– tiones missarum non recipiebantur. Exstat ordinatio quaedam a Francisco de Quifiones data pro vita in cellis ( « ermitas )) ) quae in monte, non longe ab eremitorio, existebant, ubi in perfecto silentio fratres singuli, per hebdomadas se succedentes, orationi et laudibus divinis se dabant, magna spiritus libertate et laetitia animi. Unaquae– que « ermita n erat quasi parvus conventus, ubi frater habebat claus– trum, refectorium, ecclesiolam cum campana; et se gerebat ac si ipse solemnis communitas esset, campanam pulsans, processionaliter incendens, cantans atque caeremonias omnes rite observans (223). Quia novae secessiones in Observantia timendae erant, anno r502 huic periculo obviare voluit Martialis Boulier, vicarius gene– ralis, per institutionem domorum recollectionis in unaquaque pro– vincia Hispaniae, ut fratres zelantes libere regulam ad litteram ob– servare possent sub obedientia tamen superiorum. Idem Franciscus de Quifiones, ab anno r523 minister generalis, maximus promotor et ordinator extitit talium domorum tam in Hispania quam in Lusi– tania et Italia, ubi iarn Franciscus Lichetti opus inceperat. Valde momenti sunt statuta ab ipso condita anno r523 pro domibus recol– lectionis provinciae hispanicae Immaculatae Conceptionis, anno r524 pro Lusitania et anno r526 pro Italia (224). En praecipua capita quae nobis intersunt: (223) Cf. GoNzALEz-ToRRUBIA, Chronica seraphica, VII, VIII, IX, Madrid 1729-175r. (224) Etiam pro Aragonia alia statuta dedit, quae ignorantur. Cf. L. CARRI6N, Casas de recolecci6n de la prov. de la Inmaculada Concepci6n y estatudos por que se regian, in AIA g (1918) 265-272; J. MESEGUER FERNANDEZ, Constituciones recoletas para Portugal y Italia, in AIA 21 (1961) 459-489.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz