BCCCAP00000000000000000001053
Communitatis franciscalis evolutio histonca 15 5 Silentium conventuale denuo instauratum est iuxta formulam statutorum Benedicti XII, sed ex multiplici renovatione eiusdem praecepti colligitur non facile fuisse huiusmodi observantiam (213). Officium divinum cito formam solemnem recuperavit. Statuta barchinonensia constitutiones Benedicti XII sequuntur, attamen mi– nus urgent recitationem in cantu. Denno etiam, ex eadem ratione ac inter conventuales, officio « de debito >> alia officia « de gratia >> adiuncta sunt in communi (214). Exerdtium meditationis prima vice occurrit in legislatione ge– nerali franciscana cum constitutiones barchinonenses monent « fra– tres omnes ut congruis horis in sanctae devotionis et privatae etiam orationis studio se exercere conentur » (215). Adhuc autem non agi– tur de actu communitatis, sed de privato exercitio ordinario. In altera medietate saeculi XV videtur etiam in horario conventus mentalem orationem locum invenisse, ut constat ex statutis provincialibus (216). Quod mirum non est, nam ex influxu « devotionis modernae >> et subiectivismi in dies virescentis tempore renascentiae sic dieta « exercitia spiritualia >> ubique vitam religiosam informabant, etiam apud monasteria benedictina. Vita communis sub respectu tam sequalitatis iurium quam pau– pertatis perfecta videtur fuisse primis temporibus Observantiae, de quo habemus testimonium Universitatis Parisiensis anno 1410 (217). Uniformitas, mos praecedentiae aliaque huiusmodi reassumpta fue– runt cum conventus recepti sunt, iterumque apparuerunt fratres pri– vilegiati vel exempti a certis actibus communibus, ut lectores et prae- (213) Cf. AFH 7 (1914) 719, 722, 727; 8 (1915) IOI, 158, 175, 204; 22 (1929) 137 (stat. Ianuae: « constitutio facta et toties confirmata super silentio sancto... ,,; 38 (1945) 128-129; 47 (1954) 375. (214) Stat. Barchinon. in AFH 38 (1945) 127-128; Stat. prov. ,s. Angeli I448, in AFH 8 (1915) roo, r59, 163, 196; Stat. Ianuae ISIJ, in AFH 22 (1929) 372. (215) AFH 38 (1945) 128; cf. ibid. 167-168. (216) AFH 7 (1914) 719, 721, 725; 8 (1915) 180; 47 (1954) 381; AF II, 375, 470, 480, 490, 502. (217) AFH 9 (1916) 38-41.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz