BCCCAP00000000000000000001053

154 Lazarus ab Aspurz servantibus in iisdem aedificiis - et inducebatur vitae regulatio iterum sensu monastico. Pauca tantum indicare sufficiat. Statuta barchinonensia anni 1451, quibus familia ultramontana maxime propriam speciem recepit, etsi parvulas communitates agnos– cebant, conventum tamen ut normam probabant: « Loca nostra, auctoritate apostolica fundata, in quibus duode– cim fratres ad minus commode vivere possunt, appellentur conven– tus et habeant guardianos. Alia vero, quae non sunt sic recepta, su– periores habeant qui dumtaxat vicarii appellentur. - Definitio anni 1447 )) (209). Sensus paritatis membrorum communitatis denuo resumebatur in primordiis reformationis; immo laici, in familia saltem cismon– tana, ad omnia munera assumi poterant, etiam vicarii provincialis, sed iuxta declarationem Ioannis de Capistrano « in tabula capituli provincialis, pro forma servanda, legendus erat aliquis sacerdos » loco superioris laici (210). Laici etenim valde numerosi erant primis temporibus Observantiae; in familia ultramontana prohibita est eorum receptio absque licentia vicarii generalis et citra annum tri– gesimum aetatis (2n). Simili etiam modo respectus superiorum ad subditos, qui in eremitoriis plane franciscanus extiterat, adhuc medio saeculo mo– dum servabat spiritui regulae conformem. « Ipsi praelati nostri Or– dinis - statuebant constitutiones sancti Ioannis de Capistrano pro familia cismontana - non inducant nec patiantur sibi fieri super– fluas reverentias, ut puta de frequenti genuflexione, maxime ad men– sam, cum subditi suis praelatis aliquid sint dicturi >> (212). Ad aucto– ritatismum vitandum tendebatur ad munerum durationem brevian– dam. (209) AFH 38 (1945) 147. (210) Const. S. Ioannis a Capistr. r443; Declarationes ..., in CHL I, 103, III.' Iuxta Const. Barchin. autem laici vocero in electionem non habebant, in AFH 38 (1945) 147. (2n) Const. Barchin. l. cit. 125. (212) CHL I, 103.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz