BCCCAP00000000000000000001053
152 Lazarus ab Aspurz numerabantur et ante finem saeculi per totam Italiam extendeban– tur (204). Similis motus oriebatur in Gallia anno 1388, in provincia Turoniae, uhi « observantes )) initio saeculi XV regimen autonomum recipiebant. Sub eodem tempore eremitoria surgebant in diversis re– gionibus Hispaniae, eodem lemmate impellente observandi regulam ad litteram. Hic etiam, anno 1417, observantes superiores proprios accipiebant. Ita « familia observantium ll propriam acquisivit exis– tentiam, sub dependentia tamen iuridica « Communitatis ll (205). Perpauca de genere vitae in eremitoriis Italiae scimus, praeter eorum austeritatem et paupertatem rigidissimam. Erigebantur in locis solitariis, uhi activitas apostolica nulla erat, excepta incolarum vicinorum aedificatione. Re autem vera non licet loqui de eremitismo sensu genuino, nam semper quaeritur intima fraternitas in parvis fa– miliis et in simplici morum conversatione, quod est vere francisca– num (296). Vita regularis valde elementaris erat tam in liturgia quam in activitate et in necessariis pro victu cotidiano (207). Ex his tamen eremitoriis evenit paulatim magna illa renovatio vitae religiosae, quae maximos dedit fructus saeculo XV per praedicationem et actio– nem socialem et missionariam, ac praesertim per praeclara exempla sanctitatis. Plura testimonia adsunt de motu observantiae in Hispania, maxime de reformatione insignis Petri de Villacreces; ad eam per- (204) Cf. L. BRENGIO, L'Osservanza francescana in Italia nel secolo XIV, Roma 1963. (205) LAZARO DE ASPURZ, Manual de historia franciscana, Madrid 1954, 88-90. (206) Auctor vero Chronicae XXIV gener. fortiter invehit contra Gentilem de Spoleto et suis sequacibus, quia peccant contra altissimam paupertatem per « appropriationem locorum », contra obedientiam et contra « fratemam carita– tem » (AF III, 547). (207) Ita periculum evadere valuerunt cui, e contra, obnoxii fuere clareni ere– mitae vitam indivualisticam et insocialem sectantes. Hi nempe, sub fine saec. XV, ab Innocentio VIII obtinebant, simul cum submissione ordinariis locorum, facul– tatem commutandi, diebus dominicis et festis de praecepto, missam cum longiori oratione mentali, ne eremitoria semota relinquere tenerentur ad villas vel civi– tates petendas cum recollectionis et pacis iactura; fratres enim sacerdotes perpauci erant (AFH 31 [1938] 70-72).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz