BCCCAP00000000000000000001053

150 Lazarus ab Aspurz « Per universum mundum bini et bini dividuntur... mittuntur autem bini ad praedicandum tanquam ante fa:eiem Domini et ante secundum adventum eius >> (198). Porro haec ratio evangelica positiva, videlicet unionis et caritatis fraternae, impulit sanctum Franciscum ad usum istum instaurandum: fratres itinerantes foris fraternitatis communionem portabant. Ipse semper cum socio iter faciebat. Praeter eius intentionem accidit ut, paulatim, sensum iuridicum negativum receperit illa lex socii in mo– tivis diffidentiae et securitatis fundata (rgg). Mos adeo acceptus est in Ordine ut biographi saepe se teneri putarint declarationem apponere quoties, in primis annis fraternitatis, socium aliquem Fran– cisci solum itinerantem vel laborantem praesentant: « Et quia pauci adhuc erant, non poterat binos illos mittere, sed unumquemque sepa– ratim misit per illa castella et villas [pro eleemosyna quaeritan– da] )) (200). Salimbene, mundivagus ille, indigne fert singularita– tem quorundam fratrum laicorum qui « soli, id est sine fratre so– cio, in hospitalibus morabantur )>, atque, referens de fratre Elia, qui solus comedere solebat, ac de fratre Ioanne de Parma, qui sem– per comites fratres, et quidem simpliciores, penes se vocabat, bis illud Senecae adducit: << Nullius boni sine socio iucunda possessio est J> (2or). Motivum diffidentiae et defensionis erga pericula moralia expri– mitur piane in Speculo disciplinae, ubi novitii monentur de modo religiose exterius exeundi; primo autem loco praemittitur ratio illa evangelica et franciscana: (198) Litt. 6 (1220); Historia Orientalis, in BoEHMER, 101, 103. (199) Forsan hunc sensum habet quaedam lectio varians Regulae I iuxta ed. BOEHMER, 13, in cap. « De malo visu et frequentia mulierum vitanda »: « Et nullus cum eis [mulieribus] ... per viam vadat solus ». (200) Leg. antiqua, 3, p. 2. De fratre Aegidio Chronica XXIV gener.: « In omnibus istis, propter paucitatem fratrum, socium aliquem non habebat » (AF III, 83). (201) SENECA, Epist. moralium, I, 6, 4; SALIMBENE DE ADAM, Chronica, in MGH, SS. XXXII, 102, 307.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz