BCCCAP00000000000000000001053
Communitatis franciscalis evolutio historica 149 Supra iam diximus de externa proiectione fraternitatis francis– canae, sensu ecclesiali novo, per consortium seu communionem litur– gicam, per laborem, eleemosynam et ministeria spiritualia. Huius– modi dynamicum consortium non eodem simplici modo servari po– tuit post clausuram et regularitatem conventualem evolutam; alia tamen forma fraternitatis inducta est, scilicet per litteras filiationis, quibus amici et benefactores fiebant participes meritorum et oratio– num fratrum. Mos invaluit a tempore Ioannis de Parma (r95). Sensus fraternus adhuc habuit aliud signum magni momenti in traditione et in legislatione franciscana, illud nempe a Dante Ali– ghieri laudatum cum canit: << Taciti, soli, senza compagnia n'andavam l'un dinanzi e l'altro dopo, come frati minor vanno per via n (Inf. 23, 1-3). Statim postquam Franciscus primos socios habuit « binos illos in quatuor partes segregavit, et ait ad illos: Ite carissimi bini et bini per diversas partes orbis ... >> (rg6). Fuit prima « missio )>, in qua, ut in omnibus aliis, sanctus Evangelio se aptare cupiebat. Iesus enim discipulos suos mittebat binos ante faciem suam (Mc. 6, 7; Le. ro, r). Ei, sicut omnibus clericis, nota erat expositio sancti Gregorii: « Ecce binos in praedicationem discipulos mittit, quia duo sunt praecepta caritatis, Dei videlicet amor et proximi; et minus quam inter duos caritas haberi non potest... ; dilectio in alterum tendit ut caritas esse possit n (197). Ita Iacobus de Vitry morem itinerandi fratrum novi Ordinis interpretatus est: (195) GRATIEN DE PARIS, Historia de la fundaci6n y evoluci6n, 174-175; H. LrP– PENS, De litteris confraternitatis apud fratres minores ab Ordinis initio ad an– num usque 1517, in AFH 32 (1939) 49-98. (196) CEL. I, c. 12, p. 23-24. (197) Rom. in evang. (legìtur in o:ff. de Comm. evangelistarum).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz