BCCCAP00000000000000000001053

148 Lazarus ab Aspurz absque labore, pauperum sudore pascuntur. Mira prudentia! Cum nihil agant, semper eos existimes occupatos. Horas cognoscunt ad epulum, et si quando fames urget, solem dormisse causantur... Viget hic morbus in subditis, quoniam praelati dissimulant, quasi possibile sit, quorum sustinent vitium, non lucrari supplicium n (192). Decem post annos sanctus Bonaventura, minister generalis elec– tus, in epistola qua rerum agendarum propositum aperiebat toti Or– dini, hunc abusum acriter denuntiabat: « Occurrit quorundam fratrum otiositas, quae sentina est omnium vitiorum, qua plurimi consopiti, monstruosum quendam statum inter contemplativam et adivam eligentes, non tam carnaliter quam cru– deliter sanguinem comedunt animarum n (193). Ideo in diurna distributione conventus curabatur ut nulli opera deesset. Occupationes autem ipse doctor seraphicus enumerat plene, obiectioni respondens « Cur fratres non laborent pro victu? >) : « Si de puro labore manuum deberemus vivere, tantum urgeret nos operis instantia, quod aliorum lucris intendere non possemus nec divina officia libere celebrare nec orationi libere vacare. Cum enim ad confessionem vel ad praedicationem frater vocaretur... : non pos– sum venire. Alii autem omnes praeter infirmos laborant: alii in stu– dio, ut fideles erudiant, alii in divino officio et laudibus Dei, alii in colligendis eleemosynis pro sustentatione communi, alii in officiis domesticis, infì.rmis et sanis ex iniuncta obedientia ministrantes, quidam, qui sciunt artes aliquas mecanicas pro fratribus et extraneis exercentes ---'- sic mutuo cooperantur inter se formicae et apes -, quidam per obedientiam missi diversas terras perambulant, cum nun– tios alios idoneos non habeamus. Et sic nullus impune permittitur otiosus n (194). Saeculo XIV ministerium praedicationis reducitur, et sacerdotes occupantur praecipue in officio divino, studio et confessionibus fide– lium; hoc ministerium accurate ordinatum erat in statutis atque ho– rario subiectum. (192) CEL. II, c. 121, p. 224. (193) Opera omnia, VIII, 469. (194) Determinationes quaestionum, I, q. II, ibid. 345.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz