BCCCAP00000000000000000001053

94 La.zarus ab Aspurz stianorum (5). Communitas augustiniana, quae inde a saeculo XI canonicos unificavit et saeculo XIII eremitas, sese offert etiam ut ecclesiam exemplarem, sed prae oculis habet primaevam communi– tatem hierosolymitanam, iuxta ea quae inveniuntur in initio Re– gulae S. Augustini: « Primum, propter quod in unum estis congre– gati, ut unanimes habitetis in domo, et sit vobis anima una et cor unum in Deum; et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia... ». Paupertas individualis et caritas fraterna exprimuntur termino qui quoddam symbolum devenit: vita com– munis. Hoc conceptu significatur communis tectus (claustrum, dor– mitorium, refectorium), communis victus et vestitus, communis ora– tio (chorus) (6). In constitutionibus praemonstratensium, necnon do– minicanorum ex ipsis provenientibus, « vita communis >> etiam pro uniformitate observantiae sumitur: « Quoniam ex praecepto regulae iubemur habere cor unum et animam unam in Domino, iustum est ut, qui sub una regula et unius professionis voto vivimus, uniformes in observantia canonicae religionis inveniamur, quatenus unitatem quae interius servanda est in cordibus, foveat et repraesentet uni– formitas exterius servata in moribus... >> (7). Interpretatio alioquim consentanea in his duobus Ordinibus qui propriam vocationem apo– stolicam extra claustra asserere tenebantur. Communitas autem franciscalis nec a benedictina nec ab augu– stiniana pendet, quin immo nec « communitatem >> eam appellare oportet sed potius fraternitatem. Vox « communitas >> satis serius apparet in usu minoritico, et quidem ad significandam uniformita- (5) G. M. CoLOMBAS, San Benito: su vida y su Regla, Madrid 1954, 80-132; A. DE VoGuÉ, Le monastère, ~glise du Christ, in Studia Anselmiana 42 (1957) 25-46; DANlEL voN PRAD, O.F.M. Cap., Das gemeinschaftliche Leben der Ordensleute im alten Recht, in Laurentianum 2 (1961) 361-371; F. VANDENBROUCKE, Théo– logie de la vie monastique, in Studia monastica 4 (1962) 369-388. (6) CH. DERElNE, S. I., Vie commune, règle de St. Augustin et chanoines ré– gulieYs au XI• siècle, in Rev. hist. ecclés. 41 (1946) 365-406; D. SANCHIS, Pau– vreté monastique et charité fraternelle chez St. Augustin, in Augustiniana 8 (1958) 5-21; Studia monastica 4 (1962) 7-33; DANIEL voN PRAD, l. cit. 372-392. (7) H. DENIFLE, Die Constitutionen des Prediger~Ordens vom ]ahre 1228, in Archiv. fur Lit. u. Kirchengesch. I (Berlin 1885) 194.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz