BCCCAP00000000000000000001053

Communitatis franciscalis evolutio historica 147 Propter quod compelluntur fratres providere sibi de depositis pecu– niarum et aliis modis indebitis... » Huic accusationi Communitas respondit: · << quod rninistratur valde caritative et ut melius potest fieri secundum fratrum paupertatem, et deputantur semper speciales servitores infirmis >> ( 190). Post infirmariam, locus exemptus ob motivum caritatis erat etiam hospitalaria, ubi itinerantes et hospites cura speciali attende– bantur, non secus ac in monasteriis benedictinis. h) Fratrum occupationes. Otiositas maximum fuit periculum familiae localis franciscanae iam ab initio. Colligitur ex iteratis monitionibus sancti Francisci necnon ex eius agendi modo contra fratres qui, ut ille « frater mus– ca )) , « ad eleemosynam nullus, ad mensam plures )) , otiosus in opere Dei, sudorem fratrum suorum comedere gratis volebat (rgr). Uhi numerus fratrum laicorum minutus est et plures fuerunt fratres stu– dio et ministeriis dediti, facilius occupationi provisum est; labor etiam manualis in conventu et cotidiana eleemosynarum quaesitio pro nu– mero fratrum crevit et ordinatius fiebat. Tempore autem quo Celanensis suam alteram legendam scri– bebat (1246-7) inertia non erat merum periculum, ut patet ex invec– tione interiecta post mentem sancti circa otium et otiosos descriptam: « Liceat, sancte pater, pro illis qui tui dicuntur, in excelsum hodie levare lamentum. Odio sunt virtutum exercitia multis, qui ante laborem volentes quiescere, fìlios se non Francisci sed Luciferi pro– bant. Plus infirmantibus quam militantibus abundamus, cum tamen ad laborem nati, militiam vitam suam reputare deberent (lob, 5, 7; 7, r). Non placet actione proficere, contempiatione non possunt. Cum omnes singularitate turbaverint, plus fauce quam manibus operante~, odiunt corripientem in porta (Am. 5, ro), nec summis patiuntur digi– tis attrectari. Illorum tamen, iuxta verbum beati Francisci, magis impudentiam miror, qui domi non nisi cum sudore vixissent. et nunc (r90) Archiv fur Lit. u. Kirchengesch. III, r20. (r9r) CEL. II, c. 45, p. r76; c. II9-r2r, p. 223-224; s. BONAVENTURA, Le– genda, c. 5, p. 579•

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz