BCCCAP00000000000000000001053

Communitatis franciscalis evolutio historica 145 efformatae sunt, formis novis exprimendi caritatem inter membra dissimilia communitatis organicae. Non agitur tamen de mera cari– tate negativa, qua uniformiter viventes vitare student quidquid alios offendit vel turbat; plura etenim habemus testimonia, saltem sae– culo XIII, authenticae dilectionis per abnegationem et fratemum servitium manifestatae. Sufficiat testimonium Thomae de Eccleston circa Angliae communitates post formationem custodiarum: << In custodia Sarisburiensi, cui praefuit frater Stephanus, prae– cipue viguit mutuae dilectionis affectus. Ipse siquidem tantae fuit suavitatis tantaeque iocunditatis et tam eximiae caritatis et compas– sionis, ut nullum pennitteret pro posse suo contristaci » (183). In formatione autem novitiorum in primis attendebatur ad exer– dtium caritatis in vita communi, ideo magni fiebat reverentia et religiosa curialitas, non tantum erga praelatos, « seniores » et « gra– viores >>, sed et ad omnes fratres spiritu humilitatis et dilectionis. Huiusmodi respectus formas etiam extemas respiciebat. Sic, e.gr ., in Speculo disciplinae: << Nullus frater est puro nomine appellandus, sed proprio nomini apponendum est semper religiosae praenominationis insigne; sed nec solo cognomine vel nomine patriae, puta Lombardus vel GalHcus, frater est aliquis nuncupandus... Nullum fratrem, puro appellent nomine nec, nisi patriae fuerit consuetudo, tuizent » (184). Anteponenda ergo erat nomini designatio Frater, uti statuta six– tina expresse praecipiunt saeculo XV, dum prohibent vocare ali– quem « imposito aliquo cognomine » (185). Circa morem « tuizan– di » seu utendi pronomen « tu », acute disserit Salimbene, qui arguit superiores quosdam elatos inconsiderate subditos tractantes: cc Omni– bus enim in singulari numero dicunt "tu", quod non nisi quinque (183) AF I, 233. (184) 5peoulum disoiplinae, I, c. 6; II, c. 3, l. oit. 519-520, 618. Patet de– pendentia ex Regula S. Benedicti, c. 63: « Nullì licet alium puro nomine appel– lare». (185) MF 45 (1945) 124; Stat. Cremonae 14,88 (ibid. adn. 2): « Nullus vocet fratrem mentito nomine».

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz