BCCCAP00000000000000000001053

Comm'llnitatis franciscalis evolutio historica 143 Evolutio conceptus auctoritatis apparet etiam in institutione visitatorum, ab Elia introducta ùt systhemate efficacis administra– tionis. In mente sancti Francisci visitare idem erat ac invenire fra– tres per loca disseminatos et amplexu personali eos spiritualiter monere et confortare, humiliter et caritative eos corrigendo. Postea vero munus visitatoris, quia hic diversus a superiore erat, evasit aliquid quasi impersonale; eius erat de observantia regulae et consti– tutionum in provinciis et locis cognoscere, ope praesertim accusatio– num receptarum, excessus corrigere poenasque infligere, ac tandem referre de rebus magni momenti capitulo generali (r73). Capitulum locale non habuit momentum quo actus communis ad res conventus tractandas et labores distribuendos, sicut in mo– nasteriis et in domibus ordinis praedicatorum. Extra attributiones quasdam, ut puta eleètionem discreti pro capitulo provinciali vel admissionem novitiorum ad professionem, quae suffragium commu– nitatis requirebant, aliis iuribus non fruebatur (r74). Practice nihil aliud fuit quam capitulum culparum. Exercitium accusationis suip– sius initio fraternitatis idem erat ac apertio spontanea et simplex pro– priae conscientiae coram patre, cui « nec minimam cogitationem vel primos etiam motus animi occultabant »; ipse autem « cauta et diligenti examinatione omnium acta perquirens, felici semper cu– riositate in subditis ferebatur, nihil impune relinquens, si quid mi– nus recti deprehenderit perpetraturn » (r75). Addebatur etiam hu– milis confessio et veniae supplicatio quoties quis fratrem offenderat vel scandalo aliis fuerat, exemplum praebens ipse Franciscus. De hac fraterna reparatione plurima habemus in fontibus biographicis. Quandoque in hac praxi videre licet reminiscentiam quandam poe– nitentiae publicae, de qua habemus specimen in « confessione suip– sius » humillime facta a sancta in Epistola ad capitulum gene- (173) Const. Narbon. in AFH 34 (1941) 284-292. (174) Guardiani auctoritas complebatur « consilio discretorum », sine quorum consensu expensae magni ponderis efficere non poterat, cf. MF 33 (1933) 37-38. (175) Cf. CEL. I, c. 12, p. 24; c. 16, p. 33-34; c. 18, p. 37; C. 19, p. 39.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz