BCCCAP00000000000000000001053
142 Lazarus ab Aspurz Influxus spiritualitatis monasticae apparet in eo quod superior, eodem sensu ac abbas in regula benedictina (c. 2), Christi vices agere dicitur, quae idea non invenitur in doctrina sancti Francisci de mu– nere praelatorum; e contra « nostrarum animarum custodes )> sensu franciscano noscuntur iuxta Regulam primam, c. 5: « Animas ves– tras et fratrum vestrorum custodite )) . Vix percipitur quo pacto in instituto minoritico, ubi caritas et commiseratio erga fratres peccan– tes tantum extollitur, remedia poenalia gradu ita notabili adhibita esse. Attamen, ipsum vitae genus, mobilitate et spiritus libertate praeditum, secum ferebat exigentiam rigidae disciplinae et efficacis coercitionis. Ipse sanctus Franciscus, mitissimus et summe miseri– cors, ultimis annis vitae suae dure egit contra fratres indisciplinatos, praesertim in iis quae ad fidem et obedientiam erga Ecclesiam refe– rebantur. Sub fratre Elia poenae tam spirituales quam corporales crebro illatae sunt, et paulatim efformatus est quasi codex poenalis, qui formam accepit a sancto Bonaventura in constitutionibus narbo– nensibus (r70). Consequenter, in conventu franciscano apparuit car– cer. Incarceratio praevidetur iam in testamento sancti fundatoris contra fratrem nolentem officium facere secundum regulam aut non se catholicum ostendentem. Huiusmodi remedium saepe usum fuisse videtur illis annis evolutionis Ordinis; in citatis narbonensibus consti– tutionibus statuitur poena carceris pro certis enormibus excessibus; fratres incorregibiles, post « macerationem in carcere>), ex Ordine expellebantur (r7r). Capitulum anni r276 decrevit: << Habeantur boni carceres, fortes et multiplices, sed humani >); quod anno r279 in textum constitutionum transiit. Saeculo XIV quilibet locus habere debebat proprios carceres (r72). (170) SALIMBENE DE ADAM, Chronica, l. cit. 159. (171) Cf. Index rerum in AFH 34 (1941) 321. (172) AFH 7 (1914) 681; 16 (1923) 143; 26 (1933) 136; 34 (1941) 90; 35 (194:z) 181, zzz. Apud dominicanos iam cap. gen. anni rz38 decreverat: « Volumus ut carceres fìant pro apostatis et fratribus inquietis coercendis ». Monumenta Ord. Praed. III, IO, 16, 169, 173, 176 (anno 1274: « Priores provinciales faciant fieri carceres in omnibus conventibus suae provinciae »), 315.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz