BCCCAP00000000000000000001053

140 Lazarus ab Aspurz dicationibus )) ioculariis. Dies huiusmodi erant praesertim Carnispri– vium (quod quandoque per octo dies protrahebatur), festum sancto– rum Innocentium, sancti Nicolai, sancti Pauli, Missae novae. Ordi– nationes generales et provinciales persaepe prohibent et poenis seve– ris plectunt excessus in eiusmodi festis, scenificationes saeculum sa– pientes ac praesertim ludos aleatorios et usum taxillorum et charta– rum. Haec omnia saeculo XV etiam in conventus Observantiae ir– repsisse videtur (r6r). f) Superiores et subditi. Intentio illa sancti Francisci, toties ab ipso expressa, de rela– tione inter fratres et eorum « ministros et servos )) , quae tot virtu– tis, prudentiae et bonae indolis talenta in superiore (r6z), ac simul tantam in subditis vitae sinceritatem et propriae voluntatis abnega– tionem requirebat, mansit in Ordine ut propositum ideale, sed cre– scente numero et evolutione communitatis peracta, in praxim diffì– culter deduci poterat. Inde a generalatu fratris Eliae auctoritas in dies fortior et solemnior evasit. Leges eam defendebant, disciplinam rigidius tuentes et poenis transgressores compescentes. Ipsa duratio muneris, etsi iure vitalitia non erat (quatenus mi– nistri « syndicationi )) capituli subiacebant) ac de facto nimis non protendebatur, secum ferebat periculum ne praelati « nimis inso– lescerent )) , ut admonet Salimbene, cui placet repetere: « Conserva– tio religionum est frequens mutatio praelatorum )) (163). Non defue- {161) Cf. AFH 7 (1914) 451, 462, 464, 472, 490, 494, 497 (ludi equitum), 675 (stat. Trevis. et Patav.); 16 (1923) 139-140 (venatio: stat. Marchiae); 22 (1929) 129, 370 (stat. Ianuae Obs.); 35 (1942) 185 {const. Farin., ex cap. gen. 1346): « Quicumque frater deprehensus fuerit tunicam ve! res alias ludere ad taxillos, poena carceris puniatur:... »; 38 (1945) 134 (stat. Barchin. Obs.); 47 (1954) 377 adn. 3, 382 (stat. Bohemiae Obs.); 53 (1960) 271 (stat. Germ. Sup.); MF 33 (1933) 38, 334 (stat. Tusciae); CHL I, rn8 (const. Ioan. a Capistr. Obs.). 147 (cap. gen. Obs. 1495), 152, 178 (const. Alexandr.). (162) Cf. CEL. II, c. 139-141, p. 235-238; Epist. ad quendam ministrum (1225), in B0EHMER, 28-29. (163) Liber de praelato, in MGH, SS. XXXII, 96-163, ubi plura de defectibus superiorum sui temporis praebet.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz