BCCCAP00000000000000000001053
138 Lazarus ab Aspurz Lex definitiva silentii tam regularis quam evangelici accurate stabilita est in constitutionibus narbonensibus in eodem capitulo pro– mulgatis; motivatio eadem est quam sanctus Franciscus habuit pro silentio servando, nempe spiritus orationis et fraternae caritatis: « Item cum dicatur in regula quod fratres 'desiderare debent habere spiritum Domini et sanctam eius operationem, orare semper ad Deum puro corde', ne devotionis fervor per inquietudinem mul– tiloquii extinguatur, ordinamus quod silentium a dicto completorio usque post "Pretiosa" servetur, exceptis hospitibus de novo ve– nientibus et infirmis et eisdem ministrantibus vel assistentibus usque ad horam congruam, de guardiani sui licentia speciali. Sileatur etiam in claustro, dormitorio, choro, studio et refec– torio, dum comeditur. .. Similiter hora dormitionis a Pascha usque ad festum Exaltationis sanctae Crucis. Quolibet autem die post se– cundam mensam immediate pulsetur campana refectorii, et ex tunc sileatur usque ad nonam... Liceat tamen breviter et submisse signi– ficare quod necesse est (Poena contra fractionem huius silen– tii) ... )) (154). Haec observanda erant in conventibus; in locis autem uhi non erant officinae distinctae, minister provincialis debebat assignare « loca uhi fratres silerent, et ubi possent colloqui cum aliis, cum oporteret )) (155). Inter haec loca uhi loqui oportune licebat erat cale/actorium. De beato Ioanne de Alvernia refertur quod, cum quos– dam fratres, inter quos beatus Conradus de Offida, invenisset in ca– lefactorio « de mundanis )) loquentes, eos corripiens colloquium in spiritualia direxit (156). (r54) AFH 34 (r94r) 56-57, 60. Cf. explanationem S. Bonaventurae circa constitutionem silentii, in AFH r8 (1925) 520-521. Ipse Bonaventura: « Si vis, carissime, habere orationem, oportet quod habeas silentium; et si vis habere silen– tium, oportet quod habeas solitudinem n. Epist. de imitatione Christi, in Opera omnia, VIII, 502. (155) Dejinitiones cap. gen. 1266, in MF 32 (1932) 4- Cf. s. BONAVENTURA, Determinationes quaestionum, I, q. 6, in Opera omnia, VIII, 34I. (156) Chronica XXIV gener., in AF III, 429. Non deerant fratres qui gra– tiam habebant colloquendi, sicut ille Detesalve de Florentia, « magnus trufator et homo solatiosus », de quo multa refert SALIMBENE DE AnAM, Chronica, in MGH. SS. XXXII, 79-83.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz