BCCCAP00000000000000000001053
Communitatis franciscalis evolutio historica 93 pitiae, et impulsum ad actionem ex eodem amore operanti erga ho– minum Redemptorem. « Hinc sibi in oratione luctamen, in prae– dicatione discursus, in exemplis dandis excessus. Non se Christi reputabat amicum, nisi animas diligeret quas ipse dilexit » (3). Conflictus ille non fuit tantum personalis; Franciscus eum su– biit qua fundator. Nunquam tamen veram anachoretismi tentatio– nem expertus est, nam cum secedebat in loca solitaria vix patiebatur absque fraterno suorum solatio esse, ac saltem fratrem Leonem, « pecorella di Dio », iuxta se habere cupiebat ut insimul divinum officium recitarent. Pro eo recessus non idem erat ac remotio ab hominibus more eremitarum, sed potius acquisitio intensioris cuius– dam necessitudinis fraternae cum creatione et cum hominibus sub luce paternitatis Dei. Coenobitismum seu monachismum quod at– tinet, notum est qualiter semper obstiterit tam apostolicae sedi quam ministris et litteratis ei regularum antiquarum adoptionem sugge– rentibus (4). Attamen tentatio illa duplex, circum sanctum funda– torem iam insinuata; in historia Ordinis semper aderit, praesertim quatuor primis saeculis. Communitas franciscana non semper vali– dum aequilibrium servare poterit inter eremum et monasterium, quibus duobus modis divitiae solitudinis quaeruntur extra mundum. Tempore quo sanctus Franciscus cogitavit de nova forma vitae religiosae, duo typi communitatis in Occidente existebant: bene– dictina et augustiniana. Communitas benedictina accipi potest ut consecutio seu concretio communitatis ecclesialis generalis, uhi mo– nacus, sub gubernio et actione abbatis, Christi vices gerentis, omnia recipit quibus indiget tam in spiritualibus quam in temporalibus, et omnia dat, etiam propriam apostolicam action·em, in communitate et per communitatem. In hac parva ecclesia, quae est monasterium, sicut in omnibus ecclesiis localibus, vita constat oratione liturgica et labore. Abbatia est quasi exemplar et meta totius communitatis chri- (3) CEL. II, c. 131, p. i30. (4) CEL. I, c. 13, p. 26; c. 14, p. 28.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz