BCCCAP00000000000000000001053
Communitatis franciscalis evolutio historica 137 occasionem ridendi aliis exhibere; unde in quadam sua admonitione clarius expressit qualis debet esse laetitia servi Dei, ait enim: Bea– tus ille religiosus qui non habet iucunditatem et laetitiam nisi in sanctissimis eloquiis et operibus Domini et cum iis provocat homi– nes ad amorem Dei in gaudio et laetitia; et vae illi religioso qui delectatur in verbis otiosis et inanibus et cum iis provocat homines ad risum >> (149). Simul ac notio « silentii evangelici >> oriebatur etiam notio si– lentii regularis. Etenim iam in prima communitate ad Portiunculam apparet quasi systhematio, qua « aliquando loquebantur post ter– minum et constitutionem silentii, cum maxima devotione et hones– tate, quae ad laudem Dei et animarum salutem pertinebant tractan– tes ll (r50). Haec ordinatio clarius invenitur in Regula pro eremito– riis: « Et studeant retinere silentium [post completorium] ... ; et post tertiam absolvant silentium et possint loqui et ire ad ·matres suas... >> (r5r). Norma haec silendi usque ad tertiam, teste Thoma de Eccleston, erat communis, etsi fratres primae fraternitatis angli– cae difficillime silentium servare valebant ob risus tentationem (r5z). Quo plus forma monastica vitae progrediebatur eo pressius lex silentii, de quo nihil in Regula bullata praeceptum erat, urgebatur in conventibus, praesertim statutis temporibus et locis. In Ordinatio– nibus divini officii Ioannis de Parma (rz54) adest rubrica « De pul– satione silentii >>, in qua iubetur ut post prandium sileatur « tempore quo fratres dormiunt, scilicet a Pascha usque ad festum Exaltatio– nis sanctae Crucis >). Et capitulum generale anni rz6o, sub sancta Bonaventura: « Studeant ministri fratrum loquacitates restringere et fratres inducere in suis capitulis ad silentium in mensis extra re~ fectorium >> (r53). (149) Spec. perf. c. 96, p. 277-278; Verba admonitionis, 20; de bono et vano religioso, 21: de inani et loquaci religioso, in BOEHMER, 47. In Regula S. Bene– dicti invenitur etiam praescriptio contra " scurrilitatem et verba otiosa et risum moventia" (c. 4, 53-54; 6, 8; 7, 59), (150) Leg. ant. 9, p. 5. (151) BOEHMER, 68. (152) De adventu fratrum minorum in Angliam, in AF I, 227-228. (r53) AFH 3 (19ro) 65, 502.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz