BCCCAP00000000000000000001053
136 Lazarus ab Aspurz in fraternitate. Franciscus « studium semper habuit ut, extra ora– tionem et officium divinum haberet continue interius et exterius lae– titiam spiritualem... )) (r45). Huic observationi concordat praecep– tum de silentio in Regula I, c. rr: « Studeant retinere silentium, quandocumque eis Deus gratiam largiatur n. Ex contextu patet motivum unicum huius silentii esse caritatem inter fratres, de qua totum caput agit. Etiam hic invenitur obser– vantia illa sancti fundatoris erga libertatem spiritus uniuscuiusque sub actione divinae inspirationis, de qua supra diximus: sicut Deus dat « gratiam orandi )) et « gratiam laborandi n, praebet etiam « g!atiam silendi )) . Ideo inter socios sancti Fra,ncisci invenimus alios qui, ut frater Bernardus, frater Silvester et frater Aegidius, habitum silentii habebant (r46), et alios qui nunc silebant nunc laetitiae communi operam dabant sanctis colloquiis, ut frater Iuniperus, qui heroice per sex menses silentium servavit (r47). Aliud etiam motivum magni momenti pro silentio colendo erat fuga otii, unde conceptus silentii evangelici receptus est in ascetica communitatis minoriticae: « Otium autem omnium malorum cogitationum sentinam doce– bat summopere fugiendum, exemplo demonstrans ... Propter quod dixit aliquando: Volo fratres meos laborare et exercitari, ne otio dediti, per illicita corde aut lingua vacentur. - Evangelicum siqui– dem volebat a fratribus observari silentium, ut videlicet ab omni otioso verbo omni tempore abstinerent sollicite, tamquam reddituri in die iudkii de huiusmodi rationem (Mt. I2, 36). Sed et si quem invenisset fratrem verbis assuetum inanibus, acriter arguebat; taci– tumitatem modestam et puri cordis affirmans custodiam et non mo– dicam esse virtutem... >> (r48). « In servo Dei risum et verbum otiosum singulariter abhorre– bat, cum non solum vellet eum non debere ridere, sed nec minimam (145) Spec. per/. c. 95, p. 274. Non invenitur in loco parallelo Legendae antiquae. (146) Cf. Vita b. Aegidii, in Chronica XXIV gener., in AF III, no. (147) Fioretti, III, c. 6. Cf. tamen casum cuiusdam fratris hypocritae, qui tantum per signa loquebatur, in CEL. II, c. 2, p. 148. (148) S. BONAVENTURA, Legenda, c. 5, p. 579.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz