BCCCAP00000000000000000001053
134 Lazarus ab Aspurz Ad assistentiam tam missae quam horis omnibus diurnis et noc– turnis omnes tenebantur, praeter exemptos: « Nullus frater eximatur a choro, sed omnes fratres teneantur ire ad omnes horas canonicas et ad missas, exceptis aegrotantibus actu et multum antiquis, et magistris et lectoribus ac baccalaureis in generalibus studiis constitutis et legentibus in aliis studiis, dum actu suas continuant lectiones; exceptis etiam studentibus, dum in lectionibus theologiae ve! disputationibus ordinariis fuerint occu– pati n (138). Oratio liturgica partim tantum explebat exigentiam spiritualem fratris minoris; vivificabatur oratione mentali, quae exercebatur sive per lectionem sive per meditationem sive per contemplationem. Erat autem plane personalis, ac non nisi tardius, apud observantes, ordi– nationem recepit in horario communitatis. Sanctus Bonaventura hor– tatur novitium ut « quotidie semel, a fratrum consortio separatum, prolixa hora )) , det operam orationi sive vocali sive mentali (139). Et perpulchre Speculum disciplinae: « Instent orationi ferventer, non solum in oratorio, verum etiam ubicumque fuerint, cum ipsi sint templum Dei, aut certe in lectis suis occulte ac sine perceptibili sibilo, quippe tanto securior quanto secretior existit oratio ... Ordo tamen et modus, quem Spiritus Sanc– tus suggerit et affectui magis sapit, est servandus in oratione ... Opportunitas loci et temporis, quietis motuum intemorum, disposi– tae affectionis et otii ad orandum non transeat otiosa... » ( 140). Haec orandi spontaneitas profecto ad genuinum spiritum sera- phici fundatoris pertinebat. Dum fervor primae generationis fran– ciscanae mansit incensus, fratres libenter se dabant contemplationi vel orationi vocali privatae; ubi autem, in magnis communitatibus, spiritus ille frigescere visus est, Ordo providit per progredientem (138) Stat. Litgdun. r325, in AFH 4 (19n) 531; Bened. r336, in AFH 30 (1937) 335. (139) Regula novitiorum, l. cit. 476-479. (140) S. BONAVENTURA, Speculum disciplinae, p. I, c. 12; p. II, c. I, in Opera omnia, VIII, 593-594, 6!5.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz