BCCCAP00000000000000000001053
Communitatis franciscalis evolutio historica 133 ciendos; loquitur toti homini, illi homini qui magis magisque in indi– vidualismum et subiectivismum agitur in vita religiosa, in arte, in scientia, in politica (133). Recitatio choralis, etsi initio evolutionis, ob exigentiam studii et ministerii pastoralis, abbreviata est, in dies magis monachalis die noctuque evenit. Quatuor Magìstri sese opponebant novis reductio– nibus, « cum fratres multi proniores sint ad otium quam ad oratio– nem... , nec aliquo modo expedit abbreviatio fratribus qui non stu– dent, quibus sancta occupatio est salubris >> (134). Ecce unum ex motivis, forsitan praecipuum, ad officia sic dieta « de gratia » adiun– genda officio « de debito n, videlicet officium defunctorum, officium beatae Mariae Virginis aliaque, quae iam saeculo XIII choraliter obligabant in festis non duplicibus. Sat significativa est, in consti– tutionibus sixtinis anni 1469, intitulatio rubricae ubi continetur ordì– natio eiusmodi officiorum supererogationis: « De vitando otio et de humilibus ac devotis exercitiis habendis >> (135). Quaestio ergo erat de temporis impletione in magnis conventibus ac simul de spirituali– tate quadam communitaria invenienda ope orationis vocalis. Adhuc, iuxta uniuscuiusque fervorem, addebantur series longarum oratio– num privatarum, quae genuflexionibus aliisque gestibus fulcieban– tur (136). Ordinationes Benedicti XII anni 1336 speciem prorsus monasti– cam officio chorali dederunt, imponentes pro omnibus horis canoni– cis cantus usum, qui iam a temporibus sancti Francisci adhibebatur et generalis evasit inde a medio saeculo XIII in conventibus et ere– mitoriis ubi saltem sex fratres clerici morabantur; excipiebatur tem– pus interdicti (r37). (133) Cf. LAZARO DE Asl'URZ, Concepto de santidad en la lglesia y su inter– pretaci6n franciscana, in Estudios frane. 66 (1965) 70-7r. (r34) Expositio Regulae, ed. L. Oliger, Romae 1950, 138. (135) MF 45 (1945) 125-126. Cf. S. BONAVENTURA, Regula novitiorum, 1, in Opera omnia, VIII, 476. (136) S. BONAVENTURA, ibid. 478. (137) AFH 30 (1937) 334-335; cf. 35 (1942) 222 (cap. gen. 1354); 53 (1960) 257, 264 (stat. Germ. Sup. r309, 1341); MF 33 (1933) 38, 331 (stat. Tusciae 1316, 1362).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz