BCCCAP00000000000000000001053
132 Lazarus ab Aspurz Omnes autem fratres, iuxta constitutiones, « bis ad minus in qualibet septimana » confiteri debebant (r29). Officium chorale fuit elementum essentiale, uti iam diximus, fraternitatis franciscanae inde ab initio. Et hoc fuit unum ex motivis ad accipiendum locum apud Sanctam Mariam de Portiuncula: ne– cessitas oratorii pro horis in communi dicendis (r30). Oratio litur– gica pro Francisco non erat tantum aliquid obiectivum, sed vehicu– lum etiam pietatis personalis et velut forma ecclesialis propriae con– templationis in unione Christi; hinc eius norma psallendi: « Glerici dicant officium divinum cum devotione coram Deo, non attendentes melodiam vocis, sed consonantiam mentis, ut vox concordet menti, mens vero concordet cum Deo, ut possint per pu– ritatem cordis placere Deum et non cum lascivitate vocis aures po– puli demulcere » ( r3r}. Perperam in his verbis quaereretur antinomia quaedam cum norma sancti Benedicti: « Sic stemus ad psallendum, uJ; mens nostra concordet voci nostrae » (r32). Attamen licet, tam in hoc contextu quam in aliis Francisci expressionibus, percipere novam illam spi– ritualitatem liturgicam, quae saeculo XIII fusionem formarum ritua– lium cultus divini cum apportatione pietatis individualis salvavit; franciscanismus possibilem fecit reditum populi christiani denuo ad sensum mysterii et ad gustum temporum liturgicorum. Communitas franciscana, et sub eius influxu populus novae illius societatis re– nascentiae, dum ex una parte breviorem reddit divinum officium, ex altera multiplicat tropos et sequentias in missa, addit nova officia devotionis in recitatione communi et promovit sacras scenificationes ac processiones. Sic mysterium exprimitur modo proximiori et con– creto, aptiori ad individualem meditationem et ad sensus intimos eli- (129) AFH 34 (1941) 58 ss, 62 (const. Narbon., Assis., Paris.); 35 (1942) mo, 180 (const. Farin.). (x30) Leg. ant. 8, p. 4. (131) Epist. ad cap. generale, 6, in BOEHMER, 61. (132) Regula I, c. 19. Cf. B. DE BoER, La soi-disant opposition de S. François d'Assise à S. BenoU, in Études frane. 8 (1957) 181-194; 9 (1958) 57-65.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz