BCCCAP00000000000000000001053

Communitatis franciscalis evolutio historica 131 devotione, ubique invaluerant. Ordinationes capitulares saeculi XIV agunt quandoque de modo disponendi celebrationum successionem, media quaque hora, in ecclesia locali. Missa tamen conventualis magnum momentum acquisivit tam ut actus communitatis quam ut obiectum solemnitatis liturgicae, centrum divini officii, cum assisten– tia totius t< conventus )) . In hac missa fratres non sacerdotes com– munionem recipiebant, non tamen cotidie; sanctus Bonaventura hor– tabatur novitios ad communicandum diebus dominicis (123), sed non erat norma generalis. Statutis autem diebus omnes communio– nem suscipere debebant, ita ut a communitate segregarentur qui, absque superioris licentia, se abstinerent (r24). Dies autem commu– nìonis generalis ordinabantur iuxta calendarium rasurae, quae fiebat viginti vicibus in anno (octies tempore hiemali, duodecies tempore aestivo), in proximitate praecipuarum festivitatum (r25). Saeculo autem XIV constitutiones statuebant: « Fratres non sacerdotes de quindena in quindenam semper com– municare teneantur in Missa conventus, nisi remanserint de licentia praesidentis n (126). Sacramentum autem poenitentiae multo frequentius ;recipieba– tur. Primi fratres confitebantur semel aut bis in hebdomada ('127). Sanctus Bonaventura, de quo dicitur cotidie hoc sacramentum re– cepisse, novitios docebat: « Si potes confiteri cotidie, bene quidem, sin autem, de tertio in tertium diem saltem studeas confiteri, et studeas generaliter con– fìteri annuatim n ( 128). (123) Regula novitiorum, 4, ìn Opera omnia, VIII, 480-48r. (124) Stat. prov. Franciae. 1337, in AFH 7 (1914) 489. (x25) Const. Narbon. I260, in AFH 34 (1941) 58, 62. Diebus rasurae fiebat etiam « sermo fratribus in communi ». (126) Const. Assis. 1316, in AFH 4 (19n) 289; Const. Farin. 1354, in AFH 35 (1942) 100. Cf. practicam observationem Salimbene de consecratione hostia– rum iuxta numerum fratrum communicantium, in Chronica, in MGH, SS. XXXII, 338-339. (127) CEL. II, c. 2, p. 148. (128) Regula novitiorum, cit. 480. Ci. Speculum disciplinae, I, 9, ibid. 592.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz