BCCCAP00000000000000000001053

Communitatis franciscalis evoluti\) historica 129 nati erant absque ullis velaminibus interpositis. In conventu labora– batur et dormiebatur manifeste. Ab hac autem regula paulatim exci– piebantur lectores aliique privilegiati. Mos dormitorii communis non videtur ex indole fraternitatis franciscanae ortum habuisse. Profecto notum est primos fratres in tugurio Rivi Torti simul dormivisse, quia aliter fieri ilequibat. Fran– ciscus « scribebat nomina fratrum per tigna domicilii, ut unusquis– que arare volens aut quiescere, recognosceret locum suum, et ne angusta loci modicitas mentis silentium perturbaret » (II5). In Por– tiuncula autem ac in aliis locis et eremitoriis primi temporis videtur extitisse cellas individuales, etsi simplices et pauperes; sanctus qui– dem fundator libentius in cella seorsim orabat et quiescebat, ut patet ex multis testimoniis biographicis. Pro degentibus in eremitoriis sta– tuerat: « Unusquisque habeat cellulam suam, in qua oret et dor– miat )) (u6). Et in instructione illa pro aedificandis locis, quae in– venitur in Legenda antiqua et in Speculo perfectionis, )laec verba Francisco tribuuntur: « Postea faciant fieri domos pauperculas ex · Iuta et lignis constructas, et aliquas cellulas ubi fratres aliquando possint arare et pro maiori honestate ipsorum et etiam cautela verbo– rum otiosorum laborare valeant J> (n7). Aversio ergo illa contra introductionem camerarum singularium, potius quam ex indole vitae internae, videtur invaluisse in Ordine minorum ex tendentia ad imitandum morem benedictinorum, cister– ciensium, praemonstratensium et dominicanorum (n8). Constitu– tiones narbonenses statuebant: (u5) CEL. I, c. 16, p. 34 s; TRES SOCI!, c. 14, p. 92. (u6) Ed. K. Esser, in Franz. Studien 44 (1962) 401. Aqditio posterioI videtur quae habetur in quodam ms.; « Illi qui tenuerint vitam Mariae habeant unum claustrum et unusquisque habeat locum suum, ita quod nec habitent simul nec cubent » (cf. BoEHMER, 68, adn. 1). (n7) Leg. ant. 16, p. 9; Spec. perf. c. ro, p. 32. (n8) Cf. S. Benedicti Regula, c. 22: « Quomodo dormiant monaci»; const. Ord. Praedicatorum a 1241, c. 9, Arch.Praedicatorum 18 (1948) 36: « Ex– « Excepto magistro Ordinis, nullus qui in communi tollerari possit, habeat locum speciale ad iacendum, nisi propter rerum custodiam; lectoribus tamen secundum discretionem priorum prova.deatur ». Monumenta Ord. Praedicatorum, III, 6, 12, 37, 75 s; IV, 231.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz