BCCCAP00000000000000000001053
128 Lazarus ab Aspurz « Si etiam magistris et lectoribus vel aliis laborantibus prae cae– teris fiunt pitantiae vel curialitates, non est dicendum scelus iniqui– tatis, sed opus potius caritatis... >> (n2). Anno 1309 in provincia Germaniae superioris statuebatur: « Praelati, lectores ac alii maiores in victu communi quoad c1- bum, potum atque vestitum, in humilitatis officiis exercendis, se praebeant aliis fratribus exemplares » tn3). Peculium directum, id est summa pecuniae penes singulos re– tenta, quod formalis violatio praecepti regulae erat, vix invenitur; sed forma indirecta, nempe per ius ad eleemosynas et ad emolumenta proprii laboris ministerialis vel docentiae, profonde videtur inolevisse inde ab initio saeculi XIV. Hinc maxima et antifraterna inaequalitas exorta est, videlicet, inter fratres quibus adiumenta erant ut vestes aliaque necessaria sibi procurarent de suo (non defuerunt quibus opes praesto erant etiam ad ceUas sibi ex propriis erigendas), et alias qui fratrum pauperum vel fratrum indigentium nomine veniunt in statutis capitulorum generalium et provincialium, uhi committuntur caritati superiorum localium, qui eos « de communibus elemosynis » vestire et curare debent (n4). Denique vita in communi aliam claustralem ut ita dicam expres– sionem recipiebat, nempe dormitorium commune, in quo lecti ordi- (rr2) Ed. F. Ehrle, in Archiv fur Lit. u. Kirchengesch. III, 102 s. Cf. alìquid simile in requisitoriis Observantium provinciae Franciae in con. Constantiensi, in AFH 9 (1916) 29-32. « Curialitas " in refectorio erat cibus vel potus extra ordinem a superiore ob motiva specialia concessus. (rr3) AFH 53 (1960) 258. Cf. Stat. prov. Tusciae anni 1340, in MF 33 (1933), 326. Fere eadem lucta extabat etiam apud dominicanos contra priviliegia et exemptiones; cf. Acta capituli generalis anni 1246, 1335, 1336, in Monumenta Ord. Praedicatorum, III, 37, 231 s, 238. (114) Cf. AFH 4 (19n) 530 s (const. Lugd. 1325); 7 (1914) 487 s (stat. Franciae 1337); 27 (1934) 87 s (stat. Franciae 1452); 35 (1942) 99 (const. Farìn. 1354), 53 (1960) 258, 262, 266 (stat. Germanìae super. 1309); 56 (1963) 19 (stat. Umbdae r3r6); MF 33 (r933) 324 s. 330 (stat. Tusciae 1360, 1362); CHL I, 152, 165 (const. Alex. 1500). Etiam haec quaestio apparet in ordinationìbus capituli genernEs dominicanorurn, et quidern priusquarn apud rninores: cf. capit. gener. 1280 et 1290, in Monumenta Ord. Praedicatorum, III, 209, 256.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz