BCCCAP00000000000000000001053
92 Lazarus ab Aspurz edita (r). Decretum Vaticani II « De accommodata renovatione vi– tae religiosae >> normam dedit genericam: « Religiones quae, ex regula vel instituto, vitam apostolicam intime consodant officio chorali observantiisque monasticis, ita ra– tionem vivendi cum apostolatus sibi convenientis exigentiis compo– nant ut suam formam vitae fideliter servent, utpote quae eximio Ecclesiae bono cedat » ( 2). Non abs re esse putamus, ergo, si in historiam communitatis seu familiae localis Ordinis fratrum minorum animum intendentes, for– mam vitae propriam melius definire studeamus. 1. - Fraternitas franciscana Perfectionis christianae propositum duplici semper impulsu agi– tatur, eodem movente amore, videlicet, in Deum et in homines. Huiusmodi amor, ex una parte solitudinem quaerit, ut Verbo veri– tatis :nutriatur et Spiritu vivificanti repleatur, sed ex altera ducitur fortiter in hominum consortium, ut eos participes efficiat eorundem vitae et veritatis bonorum per divina.m experientia.m inventorum. Ipse Christus, nunc orans in monte, nunc docens turbas vel signa operans, formam dedit duplicis eiusmodi motus. Et invenitur in primordiis Ecclesiae apud apostolos, necnon in historia cuiuscum– que forma.e verae spiritualitatis christianae. Sanctus Franciscus eiusque Ordo vivide prae se ferunt hanc christianismi indolem, quippe qui viam evangelicam integre sumunt. Historicis notum est adeousque « paupeTculus >> in seipso expertus fuerit conflictum inter studium solitudinis, amori contemplativo pro- (1) Cf. Acta et documenta Congr. gen. de Statibus Perfectionis, I, Romae 1952, 107-251; Actas del Congr. de Perfecci6n y Apostolado, III, Madrid 1958, 426-529; Les adaptations de la vie religieuse, Paris 1948; La vie commune, Paris 1954; Supplément de La vie spirituelle, 2 (1949) 363-393; 13 (1960) 65-80; 14 (1961) 92-98; 15 (1962) 509-515; 16 (1963) 36-57, 383-452; A. COLORADO, Los con– sejos evangélicos, Salamanca 1965, 385-415, ubi ampia bibliographia de hac re offertur. (2) Decr. de accom. renovatione vitae religiosae, n. 9.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz