BCCCAP00000000000000000001053
126 Lazarus ab Aspurz In scriptis personalibus sancti Francìsci et in fontibus antiquio– ribus nihil invenimus de eius doctrina circa vitam communem relate ad paupertatem, id est, ad fratrum aequalem partem in rebus utendis in communi. Potius dicendum est eum nec quaestionem quidem sibi proposuisse, quippe qui nihil fratres possidere volebat nec privatim nec communiter. In Regula prima permittit unicuique fratri habere secum « ferramenta suis artibus oportuna )) (c. 7), et ex titulo cari– tatis vult ut fratri in necessitate versanti unusquisque « necessaria inveniat et ministret >> ... (c. g). Quaedam etiam libertas, quam hodie licentiam generalem diceremus, videtur eis fuisse elargiendi res pro– prii usus aliis pauperibus. Tres socii, innuentes initialem quandam vitam communem, eiusmodi libertatem asserunt: « Nihil sibi proprium vindicabant, sed libris et aliis collatis, eisdem utebantur communiter secundum regulam ab apostolis tra– ditam et conservatam. Cum autem in eis esset vera paupertas, erant tamen liberales et largi de omnibus sibi pro Domino collatis, libenter dantes amore ipsius omnibus petentibus, et maxime pauperibus, eleemosynas eis datas. Quando vero ibant per viam et inveniebant pauperes petentes aliquid ab eis amore Dei, cum non habebant aliud quod praeberent, dabant aliquam partem de vestibus suis... » (ro7). Prout autem familia localis speciem magis conventualem reci– piebat, vita communis plus muniebatur, quod facile intelligitur ex quo hoc elementum essentiale est in communitate claustrali. Consti– tutiones narbonenses ( 1260) praecipiebant: « Nullus praeficiatur in officio fratrum, nisi possit ducere com– munem vitam, quae tam a praelatis quam a subditis observetur, maxime in vestimentis, cibis et lectis >> (108). Habemus iam definitivam notionem canonicam vitae communis, quae fere iisdem verbis transibit ad ius commune in Concilio Tri– dentino (rog). (Io7) TRES socu, c. II, p. 74 s. (ro8) AFH 34 (1941) 295, 300. Cf. ibid. 2 (1909) 579 (const. Perpin. 1331); 4 (19n) 535 (const. Lugd. 1325); 35 (1942) 206 (const. Farin. 1354). (ro9) Sess. XXV de regular. c. r.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz