BCCCAP00000000000000000001053
Communitatis franciscalis evolutio historica 121 Ex his patet progrediente saeculo XIV ordinem praecedentiae monasticae adhuc non introductum fuisse in conventibus Ordinis minorum. Periculum grave, quod essentiam ipsam fraternitatis francisca– nae minabatur, inde a fine saeculi XIII, erat tendentia ad stabilita– tem loci. Sanctus Bonaventura, ad quaestìonem Cur toties mutentur fratres de loco in locum, respondebat novem causas adducens: « r) consolatio eius qui mutatur; 2) consolatio ipsorum ad quos mittitur; 3) quia alibi magis necessarius et utilis erit; 4) pro maiore spiritus eius quiete; 5) pro communi recreatione, quia aer vel victua– lia plus ibi competunt ei; 6) quia in uno loco habet aliquis tenta– tionis alicuius materiam quam non habet in alio; 7) potest etiam aliquando accidere quod aliquis deliquisset in uno loco... ; 8) posset aliquis ita esse distortus moribus, vel aliqua corporis qualitate one– rosus, quod pro partitione oneris aliis transmitteretur ad tempus; 9) vel etiam ad hoc .maxime talis mutatio, ut fratres secunduni regu– lam agnoscant se peregrinos et advenas in hoc munda ... ». Denique addit mala quae ex diutina commoratione fratris alicuius in eodem loco sequuntur, praesertim periculum « stabilitatis » (98). Et quidem, cum seraphicus doctor haec scribebat, Ordo iam se defendere tenebatur contra imminentiam huiusmodi periculi. Vo– cero suam levaverat Hugo de Digna medio saeculo XIII, illud Re– gulae commentans: « Fratres nihil sibi approprient, nec domum nec locum nec aliquarri rem » (c. 6). « Specialis praesertim natalis patriae loca sivè custodias ita sibi usurpant, .et sibi et suis compatriotis vindicant, ut vix alios ibi et se alibi poni sustineant. Se de custodiis illis esse commemorant et coin– digenas, appropriato nomine, fratres suos appellant, alios autem ex– traneos et hospites reputant... Unum fratrum collegium obedientia facit; sed appropriatio non patitur unitatem... Sicubi pestis haec prae– valet, multa, zelo patriae, in praeiudicium caritatis, communitatis, pacis et puritatis contingunt... ». Addit autem: « Non arguitur in rnprehensione paucorum multitudo, sed exprimuntur vitia ut viten- (98) Determinationes quaestionum, II, q. 6, I. cit. 362.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz