BCCCAP00000000000000000001053

Communitatis franciscalìs evolutio historica 119 Iesu Christi (Gal. 6, 14), id est, humilitatis et caritatis eius devota imitatione, cuin in eiusmodi excellentiis, quo unus alteri praefertut, in aliquo soleat animus imperfectorum saepe pueriliter extolli... ». Quoad autem illius Apostoli: « honorem invicem praevenien– tes >> (Rom. rz, ro), dicit eiusmodi honorem fratres sibi invicem ostendere posse etsi prioritatem non servent in sedendo, dum unus– quisque alios consideret meliores et digniores se, dum sciat dimitteTe, non iudicare, non d.espicere nec offendere, sed auxilium ferre, ser– vire, sincere diligere. Externae autem reverentiae potius simulatio– nem, adulationem et hypocrisim sapiunt. Addit etiam aliam ratio– nem practicam: « In aliis Ordinibus, ubi tempus et dies professionis cuiusque potest observari quis prior altero intraverit, possunt etiam in locis istam prioritatis servare distinctionem; apud nos autem, ubi saepe de loco ad locum mutamur, sicut non possumus scire tempus in– troitus cuiuscumque, ita nec in quo eum debeamus stallo locale, cum ex oblivione et ambitione seu ex humilitate plures dicerent prius vel posterius se venisse, et aliquoties, cognita veritate, contingeret aliquos postea de locis suis forte cum verecundia removeri. Et ista perplexitas frequens foret inter nos, quis videretur alteri superior, propter frequentes mutationes... Et maius ex his omnibus detri– mentum esset in Ordine quam utilitas huiusmodi observantiae de prioritatis honore... » (93). Ita :fideliter paritas haec tenebatur ut << laici sacerdotibus. prae– cederent >>, tempore fratris Eliae, quod item indigne feTebat Salim– bene (94). Re vera autem, progrediente familia conventuali versus formam magis magisque monasticam, sensus ordinis et curialitatis pedetentim morem pracedentiae inducebat. Novitii accurate edoce– bantur in spiritu obsequii erga alios religiosos, sed prudenti mo– deramine: « Locis semper novissimis novitii gaudeant; et nunquam in choro vel in mensa vel alibi ad prima se inferant loca, sed ea potius adeo (93) Determinationes quaestionum, II, q. 20, in Opera omnia, VIII, 371. (94) Chronica, in MGH, SS. XXXII, 104.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz