BCCCAP00000000000000000001053
118 Lazarus ab Aspurz studiorum m Ordine impedire. En textum constitutionum narbo– nensium anni I260: « Prohibemus ut de caetero fratres qui nesciunt legere psalte– rium, litteras non addiscant, nec alii eos doceant. Et si quis con– trafecerit, a communione offìcii et mensae separetur usque ad sa– tisfactionem condignam. Et de laicatu ad clericatum nullus ascendat absque licentia generalis n (90). Probabiliter haec constitutio ab anno I239 vel a generalatu Haymonis de Faversham provenit, et concordat cum similibus ordi– nationibus dominicanorum et cisterciensium (gI). Communitas lo– calis constituitur iam duabus classibus, clericorum nempe et laico– rum. Huic divisioni alia successit paulo post, videlicet privilegiato– rum et non privilegiatorum; privilegiati primi ordinis fuerunt lecto– res studii parisiensis, quos sequebantur alii lectores studiorum gene– ralium et provincialium; decursu temporis inter privilegiatos annu– merati sunt etiam « patres gradati >), « antiqui n et praedicato– res (92). Sensus autem fraternitatis et aequalitatis diu permansit in conventibus, quod probatur ex tarda introductione ordinis praece– dentiae inter membra communitatis. In monasteriis hic ordo rigide observabatur; sanctus Benedictus statuerat: « Ordines suos in mo– nasterio ita conservent, ut conversationis tempus - i.e. antiqui– tas -, ut vitae meritum discernit utque abbas constituerit >) (Reg. c. 63, I). Apud minores autem adhuc tempore sancti Bonaventurae, in actibus communitatis, nullus orda servabatur. Et cum quidam obicerent quod « magna rusticitas videbatur n, quippe quod omnes aliae religiones et collegia ecclesiastica leges praecedentiae magni · facerent, ita sanctus doctor respondit: « Cur fratres non habeant consuetudinem praecedentiae. - Sanc– tus pater noster Franciscus in summa voluit Ordinem puritate fun– dare, ut in nullo gloriarentur fratres nisi in cruce Domini nostri (90) AFH 34 (1941) 71. (91) ALESSANDRO DA RIPABOTTONI, op. cit. 153 s, 170 s, ubi sententia s. Bo– naventurae de hac re exponitur. (92) Cf. Statuta Sixtina anni 1469, in MF 45 (1945) 125.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz