BCCCAP00000000000000000001053

116 Lazarus ab Aspurz Francisci ad litteram observarent (81). Angelus Clarenus, eorum antesignanus, talem modum agendi probabat his verbis: « Et ut perfectius ad arcanam Christi unionem, et ipsius cari– tatis et sapientiae gustum consurgant, exemplo Christi et sui fun– datoris, solitaria loca quaerunt, ut sequestrati a mundi tumultibus, aeternis et divinis fulgoribus illustrentur » (82). b) Membra communitatis. Classes. Praecedentia. « Appropriatio lo– corum >>. Usque ad annum 1239 clerici et laici in perfecta paritate con– versabantur qua religiosi. Intentio sancti Francisci de hac re perspi– cua erat: « Quando radebatur, saepe rasori dicebat: Cave ne mihi ma– gnam coronam facias! Volo enim quod fratres mei simplices partem habeant in capite meo. - Volebat denique religionem pauperibus et illiteratis, non solum divitibus et sapientibus esse communem. Apud Deum, inquit, non est acceptatio personarum (Rom. 2, rr), et gene– ralis minister religionis, Spiritus Sanctus, aeque super pauperem et simplicem requiescit. - Hoc sane verbum voluit in regula ponere, sed bullatio facta praeclusit ». Mundum vocabat <( regionem dissimilitudinis >> et cupiebat ut docti vitam humilis servitii Dei et fratrum sumentes, se scientia quodammodo expropriarent ut fratribus simplicibus et illitteratis pa– res se efficerent. Periculum namque maximum pro hac aequalitate servanda in cultu scientiae praevidebat (83). Hoc spiritu sancti fun– datoris ductus Ioannes Parenti, minister generalis (1230-1232), « sta– tuit nullum fratrem magistrum vel dominum vocari, sed quod com– muniter vocarentur fratres >> (84). Illis primis annis fratres laici longe numero superabant cleri– cos (85) ac saepe munus superiorum exercebant, quod in ipsa Regula (81) GRATIEN DE PARlS, op. cit. 377-381. (82) Expositio Regulae, c. I, p. 27. (83) CEL. II, c. 145-147, p. 241 s. (84) Chronica XXIV gener. 2n. (85) Cf. e. gr. Chronicon prov. Argentinensis, in AFH 4 (19n) 675. Circa hanc materiam cf. opus magni pretii ALESSANDRO DA RIPABOTTONI, I fratelli laici nel primo Ordine francescano, Roma 1956.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz