BCCCAP00000000000000000001053

Communitatis franciscalis evolutio historica 113 « Quaestio 6: Cur fratres habeant magnas et latas domos et ora– toria sumptuosa et areas latas. - Cum inter homines manere nos oporteat, aut ergo extra muros civitatis aut intra. Si extra civitates maneremus, uhi possemus latiores areas leviori pretio comparare... , quandocumque bellum timeretur vel guerra, cives loci formidarent ne forte hostes dornos nostras occuparent... et non auderent ad loca fratrum pro confessione vel missa seu praedicatione securi venire, et ideo non diligunt ut in locis talibus commorernur. - Quod si intra muros habitamus... , oportet areas carius emere, quantum sufficiant pro claustro, oratorio et offìcinis congrui.s pro conventu, hospitibus et infìrmis, et horto herbarum, tam pro pulmentario quam pro aeris recreatione, ut infirmi refocillentur, et sani conserventur, et lassi in spiritualibus studiis recreentur. Saeculares enim, qui frequenter va– gantur, domi non indigent recreatione aeris; religiosi vero, qui in cellarurn reclusoriis religantur, nisi aliquam interius habeant aeris recreationem, cito languescentes tabescunt et ad studia spiritualia inhabiles effìciuntur... )). Requiritur praeterea « exterior distinctio officinarum claustralium, ut sciant (fratres) uhi tacere debeant, uhi loqui liceat, ubi orare, ubi laborare, ubi legere, scribere, dormire vel comedere, ubi sit requies infirmantium, uhi repausatio de labore itineris venientium, et aliorum, quae in collegiis sunt necessaria, ne, si confuse ubique indifferenter singula essent pro lubitu, iam nec disciplina, nec quies nec devotio nec ordo inter fratres, sicut expedit, servaretur, quod esset in magnum detrimentum Religionis et scan– dalum alienis... ». Et quia areae cariores sunt, domos altas erigere oportet, ex quo evenit ut sumptuosae videantur; quoniam aedificia ab incendiis protegenda sunt, lapidea sint oportet. Sed absque su– perfluitate vel curiositate. « Quaestio 15: Cur fratres non habitent pauci in domibus pau– perculis. Si multitudo est causa quod multis indigetis, quare ergo magnos conventum facitis, et non potius bini, vel quatemi, vel ad plus seni vel octeni in domibus pauperculis habitatis, ut quietius et in rnaiori paupertate ibi viveretis et humilitate, quia pompositas quaedam videtur gloriari de multitudine? - His de causis magis diligimus magnos conventus quam parvos, videlicet, quia maior di– sciplina potest ibi servari, dum oocupatio officiorum in plures divisa ordinatius et expeditius adrninistratur; et coram pluribus quisque minus audet negligens aut insolens esse, et quilibet informatur ab altero rnoribus et scientia. Et ex his maior potest esse devotio et ordi– natior vita, et officium divinum pulchrius, et maior cautela contra quaelibet tentamenta vitiorum; et novitii melius ibi informantur. Item, quia maior provenit utilitas inde anirnarum, dum plures ibi stare possunt confessores et praedicatores. Vel etiam potest ibi me-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz