BCCCAP00000000000000000001053

112 Lazarus ab Aspurz minoriticae magis concordabat. Ita apparuerunt ecclesiae pro cultu solemni, claustrum, aula capitularis, hortus et mura (68). Huius– modi autem complexus, ex denominatione familiae religiosae eum inhabitantis, appellatus est conventus, de quo in constitutionibus narbonensibus anni r260: « Conventum autem dicimus uhi XIII fratres et supra possint continue commorari » (69). In hanc evolutionem influxum non parvum habuit aemnlatio quaedam seu competitio erga fratres praedicatores, de quibus asserit Salimbene: « Delectantur et consolantur in magnis conventibus ha– bitare potius quam in parvis >> (70). Numerus duodenarius (12 fra– tres et guardianus) sumptus erat e constìtutionibus dominicanorum, quae itidem a praemonstratensibus pendent (7r). Alia vero motiva magni ponderis concurrebant, quae sanctus Bonaventura accurate exponere et fulcire debuit, non sine apologetico consilio: « Quaestio 5: Cur fratres frequentius maneant in civitatibus et oppidis. - Tres sunt causae praecipuae pro quibus inter homines morari solemus: r) propter eorum aedificationem, ut promptius eis adsimus... et videant in nobis bonae conversationis exemplum... ; 2) propter indigentiam victualium, quia in locis desertis non inve– nimus... qui nobis necessaria vitae ministrent, cum per nos non ha– beamus; 3) propter tuitionem, quia, si extra homines moraremur nec libros nec calices nec vestes nec alia necessaria vitae servare posse– mus a latronibus... , personae etiam saepius essent in periculo ... Qui autem habent possessiones et praedia sibimet sufficiunt, et ideo pos– sunt extra civitates morari; similiter et solitarii, qui paucis indi– gent... (68) Cf. GRATIEN DE PARIS, op. cit. 155-165. (69) Ed. M. Bibl. in AFH 34 (1941) 295. Ibidem retinetur in Const. Assis. 1279, Paris. 1292 (ibid. 298), Lugd. 1325, ubi additur prohibitio accipiendi loca minora sine licentia capituli generalis (AFH 4 [19n] 535), et Perpin. (AFH 2 [1909] 577). (70) Chronica, in MGH, SS. XXXII, 233, 236. (71) « Conventus citra numerum duodenarium et sine licentia generalis capi– tuli et sine priore et doctore non mittatur ». Constitutiones O. P. anni 1228, in Archiv fur Lit. u. Kirchengesch. I, 221; item anni 1241, in Arch. fratrum prae– dicatorum 18 (1948) 48.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz