BCCCAP00000000000000000001053

Communitati:s franciscalis evolutio historica 111 et spatiosi claustri amplitudo infirmis et imperfectis congruere non videtur... » (64). Locutio haec chronographì - spatiosi claustri am– plitudo - concordat effato cuidam usitato inter· fratres, libertatem vitae suae pauperis alacriter comparantes clausurae magnorum mò– nasteriorum. Curn Iordanus de Giano fundationern apud Erfurt anno 1225 instituit, civitatis. magistratus convèntum pro fratribus erigere voluerunt: << ille autem qui a burgensibus fuerat prncurator datus, interrogans fratrem Iordanum si ad modum claustri sibi vellet aedificari, ipse, quia numquam viderat claustra 'in Ordine, respondit: Nescio quid sit claustrum; tantum aedi:ficate nobis domum prope aquam, ut ad lavandum pedes in ipsam descendere possimus. Et ita factum est » (65). · Hoc idem~ festivo stylo, exprimebat paulo post auctor Sacri commercii S. Francisci cum Domina Paupertate: « Et praeparatis omnibus, coegerunt illam [fratres] comedere secum. At ipsa: Ostendite mihi, inquit, primo oratorium, capitu– lum, claustrum, refectorium, coquinam, dormitorium et stabulum, pulchra sedilia, expolitas mensas et domos immensas. Nil enim ho– rum video nisi quod cemo vos hilares et iucundos, superabundantes gaudio, repletos consolatione, ac si omnia exspectetis ad votum sup– peti vobis... Illa vero... surrexit festinanter, petens sibi claustrum ostendi. Adducentes eam, in quodam colle ostenderunt ei totum or– bem quem respkere poterant, dicentes: Hoc est claustrum nostrum, Domina! » (66). Prima « loca » extra urbes aedificabantur, ordinari.e ex ligno vel virninibus et Iuta; etiam oratoria sirnplicissirna erant et parva; quod apud Cambridge primo habuerunt fratres, tam pauperculum erat ut unus faber lignarius illud una die aedificare potuerit (67). Paulo vero post mortem sancti Francisci aedificia construi ceperunt spatiosa,. morem imitantia monasterii cisterciensis, quod simplicitati (64) BOEHMER, 103, I06. (65) Chronica fratris Jordani, ed. H. Boehmer, Paris 1908, 39. (66) Ed. Quaracchi 1929, p. 70-73. (67) De adventu fratrum minorum in Angliam, in AF I, 225-227.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz