BCCCAP00000000000000000001053

Communitatis franciscalis evolutio historica 109 lum perfecti, qui sub conventuali disciplina aliquo tempore arctari et probari debuissent, per universum mundum bini et bini divi– duntur n (57). Profecto, hoc ipso anno, die 22 septembris, Honorius III bul– lam edebat qua, ex eadem causa, annus novitiatus instituebatur ante professionem et prohibebatur sub censuris « evagatio extra obe– dientiam » (58). Haec autem « conventualis disciplina )) vix possi– bilis erat in vita itinerante fraternitatis primaevae et in locis parvis ac incommodis postea erectis. Praeterea, praedicationi « poeniten– tiali )) successit illa doctior seu theologica, quae exercebatur in me– diis urbanis et accuratam praeparationem requirebat. Huic ministe– rio verbi cito iungebatur ministerium sacramenti poenitentiae, quod petebat similiter proximitatem fidelium, familiam localem stabilio– rem et vitam horario et normis :fixis ordinatam in domibus et eccle– siis amplioribus. Ex hoc capite partem non modicam habuerunt in evolutione morum fraternitatis ponti:fices romani, episcopi et muni– cipia (59). c) Studiorum ordinatio. Ratio ob quam Franciscus noluit ut fratres minores studiis vacarent, nec sub praetextu praedicationis quidem, alia non erat nisi timor ne scientia secum ferret amissio sim– plicitatis, humilitatis, fraternae paritatis et paupertatis, quae omnia, cum contemplatione et amore, media propria erant ad mundum evan– gelio imbuendum. Plus autem in dies numero doctorum in Ordine crescente et clarius missione fratrum minorum in Ecclesia perspecta, studia admitti cito debuerunt et serio ordinata sunt, praesertim sub fratre Elia et Aymone de Faversham ministris generalibus (6o). Haec autem ordinatio magnas familias lectorum ac studentium adu- (57) Epist. 6, in BoEHMER, IOI. (58) Bullarium franciscanum, I, Romae 1759, 6. Expresse receptum in Regula I, c. 2: ·« iuxta mandatum Domini Papae ». (59) Cf. GRATIEN DE PARIS, op. cit. 137-140, 155-183. (60) H. FELDER, Geschichte der wissenschaftlichen Studien im Franziskaner• orden bis um die Mitte des XIII. Jahrh., Freiburg i. Br. I904; GRATIEN DE .PARIS, op. cit. 93·!05, 129-137.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz