BCCCAP00000000000000000001053

108 Lazarus ab Aspurz e1s 1mprimens. Inerat ibi verum periculum pro spiritu genuino com– munitatis franciscanae, in primis pro simplicitate et paupertate. Ipse Franciscus, « paupertati cavens, multitudinem metuebat, quam etsi non res tamen species divitem monstrat. Unde dicebat: O si fieri posset, poterit, inquam, ut mundus perraro fratres minores aspi– ciens, paucitate miretur ! >> (54). Re vera, initio saeculi XIII, timo– res sancti fundatoris plene confirmati apparent, ut patet ex litteris cardinalis Vitalis de Four, OFM., anno 1313 ad capitulum generale missis iussu Clementis V: « Quod a receptione personarum inutilium, in quibus contem– nuntur et boni et Ordo despicitur, caveatis; nec curetis multiplicare fratres in numero excessivo, nam ex hoc surgunt quaestus turpes et saecularibus onerosi..., et quia guardiani non possunt tantae mul– titudini providere, deprehenduntur interdum aliqui fratres proprie– tarii, pecuniarum congregatores et sui voti transgressores... n (55). Ratio magni ponderis adducitur a sancta Bonaventura pro iusti– ficanda evolutione communitatis localis: « Inter plures sunt etiam plures debiles et infirmi... quam olim, cum omnes fere erant navi in Ordine >> (56). Decursu namque temporis, senes, infirmi, labari– bus fracti vel conversationi fraternae non aptati, quibus partim com– munitates constabant, necessario requirebant magnas domos et fa– milias conventuali more ordinatas. b) Exercitium praedicationis aliarumque formarum aposto– latus. 1am anno 1220 vocero monitoriam dedit praelaudatus Iacobus Vitriacensis: « Religio fratrum minorum valde multiplicatur per universum mundum, eo quod expresse imitantur formam primitivae ecclesiae. Haec tamen religio valde periculosa nobi.s videtur, eo quod non so- (54) CEL. II, c. 40, p. 173. (55) Estudios frane. 13 (1914) 127. (56) Determinationes quaestionum circa Regulam, I, q . .5-6, in Opera omnia VIII, 340-344.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz