BCCCAP00000000000000000001053
Communitatis franciscalis evolutio historica 107 stolica et a hierarchia, per vitam liturgicam « Ecclesiae Romanae >>, per servitium fraternum in labore, in eleemosyna, in operibus cari– tatis, in praedicatione. Quia omnibus serviunt maxima disponibili– tate ut « minores >>, ab omnibus sustentari sperant in « mensa Do– mini >>, qui Pater est omnium. 2. - Causae evolutionis Quae hucusque diximus valent, ut sonant, de primo stadio vi– tae Ordinis, cum personalitas valida fundatoris intense et charisma– tice in suos sectatores agebat, cum fervor primus omnia quaeque le– nia reddebat, cum vita et actio complicatione nulla laborabat. Fran– ciscus ipse expertus est suae fraternitatis primam evolutionem, qua de causa tres Regulas redigere debuit spatio tredecim annorum (51), et cum anno rz23 Regula definitiva promulgabatur institutio adhuc maturitatem minime assequuta erat, sed in vero fieri inveniebatur. Unde omnia ea elementa, quae superius explanavimus, potius ad spiritum et intentionem fraternitatis pertinere dicendae sunt quam ad physiognomiam realem communitatis franciscanae. Evolutio de– currente saeculo XIII completa est, partim ex actione ministrorum et capitulorum generalium, partim ex interventione sedis apostoli– cae per declarationes Regulae et per diplomata favoris, maxime vero ex rerum adiunctis (52). Causae praecipuae haec fuerunt: a) A21,ctus numerus fratrum. Ante mortem sancti Francisci numerabantur in Ordine plus quam 5.000 fratrum in duodecim pro– vincias distributorum; anno 1282 in r.583 domibus degebant circa 40.000 fratres (53). Eiusmodi incrementum non tantum tulit secum rigidiorem organizationem hierarchicam, verum etiam lineamenta fraternitatum localium valde mutavit, speciem monachalem in dies (5r) Cf. tamen L. CASUTT, Die tilteste franziskanische Lebensform, Graz 1955. (52) Cf. GRATIEN DE PARIS, Historia de la fundaci6n y evoluci6n de la Orden de frailes menores en el siglo XIII (vers. hispanica), Buenos Aires, 1947. (53) LaZARO DE ASPURZ, Manual de historia franciscana, Madrid 1954, 95.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz