BCCCAP00000000000000000001053
106 Lazarus ab Aspurz quid essentiale ernt vitae ipsius, non tantum ex vocatione explicite apostolica, sed etiam ex eo quod fraternitas non claudebatur in se, sed communicatione bonorum aperiebatur ad extra; ita fratres mi– nores, « eligentes in hominum multitudine conversari » (47), in eodem amore evangelico omnes homines amplectebantur, veram communionem vitae instituentes per cultum liturgicum, per laborem manuum et eleemosynam (48), per actionem apostolicam. Exemplar communionis huiusmodi fuit locus Grecii, ubi vita incolarum, « pau– perculorum et simplicium )) , erat quasi quaedam prolatio seu proiec– tio extema communitatis fratrum, etiam sub respectu liturgico: « Nam saepe cum in sero fratres de loco laudarent Dominum, sicut fratres in multis locis illo tempore solebant facere, homines illius castri, parvi et magni, exibant foras stantes in via ante castrum, respondentes fratribus alta voce: Laudatus sit Dominus Deus! >> (49). Itaque, degentes in mundo « tamquam peregrini et advenae >> (Reg. c. 6), relinquentes authonomiam oeconomicam et ecclesialem monasterii, fratres minores se inserunt in vitam ecclesialem commu– nem et in hominum consortium (50), per dependentiam a sede apo- (47) Chronicon Normanniae, in L. LEMMENS, Testimonia minora, in AFH l (1908) 76. Cf. CEL. I, c. 14, p. 28. (48) « Multoties, ut non starent otiosi, ibant et iuvabant pauperes homines in agris eorum, et ipsi postea aliquando dabant eis de pane amore Dei ». Leg. ant. 9, p. 5. (49) Leg. ant. 34, p. 20. (50) Nullibi huiusmodi ecclesialis proiectio fratemitatis melius exprimitur quam in finali capite Regulae I: « Et Domino Dea universos intra sanctam eccle– siam catholicam et apostolicam servire volentes, et omnes ecclesiasticos ordines, sacerdotes, diaconos, subdiaconos, acolytos, exorcistas. lectores, hostiarios et omnes clericos, universos religiosos et universas religiosas, omnes pueros et parvulos et parvulas, pauperes et egenos, reges et principes, laboratores, agricolas, servos et dominos, omnes virgines, continentes et maritatas, laicos, masculos et feminas, omnes infantes, adolescentes, iuvenes et senes, sanos et infirmos, omnes pusillos et magnos et omnes populos, gentes, tribus et linguas, omnes nationes et omnes homines ubique terrarum, qui sunt et erunt, humiliter supplicamus et rogamus nos omnes fratres minores, servi inutiles, ut omnes in vera fide et poenitentia perseveremus... ». Cf. K. EssER, Sancta Mater Ecclesia Romana. Die Kirchen– frommigkeit des hl. Franziskus von Assisi, in Wiss. u. Weish. 24 (r96r) r-26.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz