BCCCAP00000000000000000001053
Communitatis franciscalis evolutio historica 105 forma vocaliter precandi, adeo Francisco cara, in qua textus biblici et liturgici simul cum expansionibus propriae devotionis nectun– tur (43), omnino personalis erat et fere continua, iuxta donum unius– cuiusque. Sicut de gratia orandi, Regula etiam loquitur de « gratia labo– randi >> (c. 5). Franciscus autem volebat ut omnes laborarent; ne– scientes artem aliquam, discere debebant, « non propter cupidita– tem recipiendi pretium laboris, sed propter exemplum et ad repel– lendam otiositatem >>. Labor non communitarie distribuebatur, sed privatae actioni committebatur, quia fraternitas, secus ac monaste– rium communitatesque humiliatorum atque beguinarum, recusabat habere media propria laboris et productionis. Quoniam autem dee– rant etiam possessiones et beneficia, « recurrendum erat ad mensam Domini, petendo eleemosynam ostiatim >>, etsi labor debebat esse medium primarium sustentationis, eleemosyna vero subsidia– rium (44). Actio apostolica exercebatur, iam a primis diebus, per opera caritatis, maxime inter leprosos, ac in primis per praedicationem << poenitentialem >>, id est, exhortatoriam et simplicem, sub omni– moda dependentia praelatorum ac parochorum. Modo spontaneo et personali etiam fiebat, « plus exemplo quam verbo >> (45); quan– doque autem formam collectivam recipiebat, velut cum sanctus Fran– ciscus mittebat fratres ut, « ioculatores Dei >> effecti, laudes divinas cantantes hominum animos ad poenitentìam et ad pacem mutuam exhortarent (46). Huiusmodi vero proiectio externa fraternitatis ali- 44 (1962) 4m s; Testamentum, in BoEHMER, 38; CEL.. I, c. 17, p. 35; c. 18, p. 37; c. 62, p. 187 s; s. BONAVENTURA, Legenda, c. IO, p. 604; Spec. perf. c. 94, p. 27z. s; Fi01'etti, c. 8. (43) Cf. e. gr. Laudes, in BOEHMER, 66 s; Officium passionis Domini, ibid. 107-122. (44) Regula I, c. 7 et 9; Regula II, c. 5-6; Testamentum, in BoEHMER, 5. Cf. P. D. BERTINATO, Il concetto di " lavoro » nella Regola francescana, Venezia 1964; IDEM, Lavoro specializzato e povertà nella Regola francescana, Venezia 1965. (45) TRES Socu, c. IO, p. 62. « Omnes tamen fratres operibus praedicent ». Regula I, c. r7. (46) Cf. Spec. perf. c. mo s, p. 286-295.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz