BCCCAP00000000000000000001053
104 Lazarus ab Aspurz nistris, quod plane exprimitur in Regula prima, simul cum obliga– tione fratrum invigilandi factis ministrorum hosque admonendi et denuntiandi capitulo, atque retinetur in bullata, etsi valde minutum, pro tuenda spirituali observantia ipsius Regulae, id est, fidelitate erga puram vocationem evangelicam (39). f) Oratio, labor manualis et praedicatio. - His tribus elemen– tis fraternitatis activitas constabat. Oratio liturgica initio valde ele– mentaris erat, sed vere communitaria; hoc valet praesertim de cele– bratione eucharistica, adeo ut seraphicus fundator voluisset ut una tantum missa in unoquoque loco haberetur: « Moneo praeterea et exhortor in Domino, ut in Iocis, in quibus fratres morantur, una tantum missa celebretur in die secundum for– mam sanctae Ecclesiae. Si vero plures in loco fuerint sacerdotes, sit per amorem caritatis alter contentus audita celebratione alterius sa– cerdotis, quia praesentes et absentes replet, qui eo digni sunt, Do– minus Iesus Christus n (40). Officium divinum, cuius vice primi fratres, « in simplicitate spiritus ambulantes » et adhuc « ecclesiasticum officium ignoran– tes n (4I), Pater noster et brevem deprecationem Adoramus te, Christe, alta voce recitabant, communiter semper fiebat sive in eccle– siis vicinioribus simul cum clericis Ioci sive in propriis oratoriis pau– latim erectis. Adhuc non invaluerat recitatio extra choralis divini of:ficii, sed Franciscus eam induxit ex devotione erga formam publi– cam precandi matris Ecclesiae, parum curans de quaestione utrum illud officium cum socio, in itinere vel eremitorio aut in cella imple– tum, canonicum esset necne (42). E contra, oratio mentalis, et illa (39) Regula I. c. 4 et 6; Regula II, c. 10. Pro interpretatione iuxta mentem s. Francisci et HUGO DE DIGNA, l. cit. so r, et PETRUS loANNES Ouvr, l. cit. 122 r. (40) Epist. ad capitulum generale, 3, in BoEHMER, 60. Cf. OcTAVE o' ANGERS, La messe publique dans la piété de St. François, in Etudes frane. 49 (1937) 475-484; K. EssER, Mìssarum -sacramenta. Die Eucharistielehre des hl. Franziskus von Assisi, in Wiss. u. Weish. 23 (1960) 8r-ro8. (41) CEL. I, c. 17, p. 35. (42) Cf. Regula I, c. 3; Regula II, c. 3; Epist. ad capitulum generale, 6, in BOEHMER, 61; K. EssER, Die « Regula pro eremitorio data"• in Franz. Studien
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz