BCCCAP00000000000000000001053
Communitatis :franciscalis evolutio historica 103 et servus, et qui maior est inter eos, fìat sicut minor (Le. 23, 26) ... Et nullus in vita ista vocetur prior, sed generaliter omnes vocentur fratres minores, et alter alterius lavet pedes » (35). In Regula bullata, ubi auctoritas magis consolidatur, conceptio muneris superioris eadem manet, sed termìnologia completur: supe– riores maiores vocantur adhuc « ministri et servi )) , dmn alii dicun– tur « custodes », quae vox eundem habet sensum ac nomen « guar– diani >>, iam tunc adhibitum, id est « custodiendi animas fratrum ». Hoc munus aequivalet, in mente seraphìcì Patris, ei quod assigna– bat, in eremis, « matribus >>, id est, iis qui, vitam Marthae agentes, « filios suos custodire » debebant (36). Mens autem Francisci circa auctoritatem et obedientiam ut bene dignoscatur, addi oportet aliud elementum peculiarissimum: libertas in subdito, fundata in ipsa ratione abnegationis propriae voluntatis propter Deum et in quodam iure primario obediendi « divinae inspi– rationi ». Hanc actionem Spiritus Sancti, quem « generalem mi– nistrum Religionis » proclamabat (37), sanctus fundator docili ani– mo percipiebat operantem tam in suipsius vocationem quam in ori– ginem fraternitatis, et magni faciebat in fratribus singulis volebat– que ut intangibilis maneret penes ministros. « Divina inspiratio >> non dicebat tantum actionem quandam charismaticam, sed et pri– vatam singulorum actionem (gall. « initiative ))) in Dei servitio. Ty– picum exemplum est notio sancti de vocatione missionaria (38). Ex huiusmodi sacra libertate illud oriebatur velut << ius resistendi » mi- (35) Regula I, c. 4-6, 4-7. Titulus «ministri» non a S. Francisco inventus est, sed iam anno II98 apparet in Regula Ord. SS. Trinitatis ad designandum superiorem domus (cf. PL 214, 445). (36) K. EsSER, Die « Regula pro eremitorio data », in Franz. Studien, 44 (1962) 382-417. Cf. PETRUS !0ANNES OLIVI, Expositio Regulae, c. 8, in Spe– culum minorum, III, Venetiis 1513, 121 r; ANGELUS CLARENUs, Expositio Re– gulae, c. 8, ed. L. Oliger, Quaracchi ì912, 192; W. LEMPEN, De superioribus iuxta Regulam S. Benedicti et iuxta S.P.N. Francisci, in AFH 24 (1931) 557-560. (37) CEL. II, c. 145, p. 241. (38) Cf. K. EssER, Gehorsam und Freiheit, in Wissenschaft und Weisheit 13 (1950) 142-150; LAZARO DE ASPURZ, La vocacion misionera en la Orden fran– ciscana, in Espaiia misionera 5 (1948) 18-36, 102-130.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz