BCCCAP00000000000000000001053
102 Lazarus ab Aspurz 1) « O bedientia necessitatis seu voti n. 2) « O bedientia carita– tis n (citat idem textum Regulae primae): « Vere obedientia haec Christi est, qui eam in Evangelio docuit dicens: Omni petenti te tribue (Le. 6, 30), et iterum: Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem (Io. 15, 12). Obedientia mutua mutuae dilectionis signum est et effectus >>. 3) « Obedientia humilitatis, per quam inferioribus obeditur n, ideo in Regula superiores « ministri et servi >> aliorum fratrum vocantur, quibus obedire debent ut dominis. « Huius obe– dientiae Christus in Evangelio formam dedit )).,. (33). Sed exercitium obedientiae supponit auctoritatem. Hic autem conceptus, ex eo quod inducit iuridicam relationem et hierarchicam inaequalitatem inter fratres, instinctive displicebat sancta Francisco. Initio ipse solus erat caput fraternitatis, quam potius spiritualiter moderabatur quam auctoritarie regebat; sodales se filialiter ei sub– mittebant, immo charismaticam veluti praesentiam, ipsos pene1:ran– tem ac ducentem, patris absentis percipiebant (34). Fraternitate crescente, organizatio evenit et pedetentim fortior evasit, praesertim post capitulum generale anni r2r7? in quo provinciae institutae fue– runt et actio Ordinis in mundo christiano methodice evolvi incepit. Adhuc autem Franciscus obedientiam illam fraternam, in paritate totali, servare voluit; ii qui munus praecipiendi habebant, « mi– nistri et servi n appellabantur et tales se exhibere debebant. Nullibi melius quam in capitibus quarto, quinto et sexto Regulae primae mens fundatoris continetur: « In nomine Domini! omnes fratres, qui constituuntur ministri et servi aliorum fratrum, in provinciis et in locis in quibus fuerint collocent suos fratres, quos saepe visitent et spiritualiter moneant et confortent. Et alii fratres mei benedicti diligenter obediant eis... Et recordentur ministri et servi quod dicit Dominus : Non veni minis– trari sed ministrare (Mt. 20, 28) ... Ideoque animas vestras et fra– trum vestrorum custodite... Similiter omnes fratres non habeant ali– quam potestatem vel dominationem maxime inter se ... ; sed qui– cumque voluerit inter eos maior fieri, sit eorum minister (Mt. 23, n) (33) Expositio super Regulam, in Speculum Minorum seu Firmamentum trium Ordinum, Venetiis 1513, 49 v, 50 r. (34) CEL. I, c. 18 s, p. 37-39.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz